Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
167
JPEG-Download
 

VSQVE AD CHR 1 STVM NATVM. 167

olim pro praestantiisimis mathematicis & astronomis habiti , pri-scam existimationem sensim amisisse uidentur. Cum enim grae-ci euidentibus 61 (olidis geometriae & arithmeticae principiis in-nixi, obscruationibusque suis & aliorum adiuti, totius astronomi-cae scientiae compositionem, haud improspero successu moliren-tur, puduit forsan aegyptios, exilia illa nec fatis digesta eius ge-neris rudimenta, adhuc diligenter occultata, in claram docti orbislucem proferre, & cum graecanica astronomia comparare. Itaqueintra totam, quam hoc capite abfolui, historiae astronomiae peri-odum, praeter Manethonem, astrologum potius, quam astrono-mum, (uid. §. 6. h. cap.) neminem ex ista gente laudare potui.Alibi uero, ( cap. 1 V. §. 21.) quod aeuo Augusteo sacerdotes ae-gyptii astronornica studia prorsus deseruerint, luculentissimostrabonis testimonio comprobatum dedi.

XXXV. Porro crescens paullatim astronomiae graecorumopinio, chaldaicae quoque eruditionis famam obscurauit: & per-quam probabile est, quod illi, qui in oriente harum rerum amo-re & desiderio tenebantur, iam ex graecorum. obseruatis atquehypothesibus, de quibus libri integri extabant, proficere coepe-rint. Qualis uero horum studiorum apud populos orientalesstatus sequioribus seculis fuerit 3 separatis infra capitibus sum di-cturus.

CAPVT