174 CAP. VII> H ' A ‘ SECVLORVM OCTO
strali, partem uergiliarum subierit. Qua o! seruatione Ptole-maeus utitur, eique calculos suos accommodat. De obser-uatione longitudinis fixarum ab ipso peracta disserit proclvshypotypos astron. cap. 111. p. 3 5 5.
IX. Eodem tempore praeclara dePLVTARCHI Chaero-fiensis doctrina fama fuit. Eius in astronomiae historia mentioiniicienda est, tum quia in libris tuis, maxime iis, quos de placi-tis philosophorum reliquit, ueterum astronomorum sententias pas-sim laudat, tum quia in commentario, de facie , quae in orbe lunaeapparet , non obscura peritiae rerum astronomicarum documentadedit. Multa enim ibi, lectuque digna, de lunae natura, & simili-tudine cum terra, de defectu eius, & aliis, quae 'eodem pertinent,phaenomenis , disputantur. Moritur Plutarchus septuagenariusa. C. i2o. quominus plura de eius uita & scriptis proferam, uetatratio propositi. Talia desiderantibus abunde satisfaciet fabri civsB.G. IV. 11.
X. MENELAVS, patria Alexandrinus, u. procli Com-ment. ad. Euclid. lib. III. p. m. 90. geometra eximius, sidera spe-culatus est Romae. Eius obseruationem occultationis spicae Vir-ginis a luna , quae anno Traiani primo accidit, laudat ptolemae-VII. 3. Composuit libros III. sphaericorum, s de figuris sphaeri-cis. quos ex antiquis membranis eruit & publicauit marinvsmersennvs in synopsi mathem. p.204. Ex libro Menelai III. Pto-laemaeum desumsisse, quicquid de sphaeralibus triangulis libro I& II. tradidit, Mersennus suspicatur. Idem dicit, Mileum uocari,sed, ubi & a quo id fiat, non addit, postea in petri apiani astro-nomico Caesareo, in tabula temporum fol. I. reperi uerba sequen-tia : M ileus stellarum loca quaestui t Romae a Christo nato anno 99.ptolemaevs, uero pappvs collect. math. E. 6. prop. 56. Lib. 4.prop. 30. & proclvs Menelaum semper nominant. Menelaummathematicum praedicat plvtarch. de fac. in orbe lunae p.365.non definio, utrum hoc nomine nostrum designet: quamquis il-lud nec improbabile uideatur.
XI.