CAP. VII. H. A. SECVLORVM OCTO
176
XII. Hoc seculo astrologi, quos uulgus mathematicos dice-re coepit, Gelli vs I. 9. etsi lub republica libera legibus <Sc poe-nis coerciti, uid. cap. praec.§.32. subinde tamen Romae prohibi-tas merces suas exponere & uenditare non destiterunt. Meritoigitur tacitvs histor.I. 22. genethliacos genus hominum po-tentibus infidum, sperantibus fallax, nominauit, quod in duitateuetabitur lemper & retinebitur. Nonnulli enim principes astro-logorum praesagitionibus plurimum tribuebant. Tiberius Thra-syllo astrologo alsidue utebatur, & lingulis ab ipso diebus uatici-nia accipiebat, multosque, indagatis natiuitatis eorum die «St hora,indeque mores & fortunam eorum scrutatus, si quid adesse excel-lens, aut quod imperium sperare iuberet, deprehenderetur, pro-tinus interficiebat. Interim, artis inualescentis pericula metuens,astrologos exteros omnes necauit, ciuibus uero, sub exilii poena,diuinationes exercere prohibuit, dio. cassivs L LVH. p.609 . 612 . sveton. Tiber. c.62. tacitvs Annal.ll. 32. Claudioimperante de mathematicis iralia pellendis factum senatusconsul-tum atrox & irritum, tacit. Annal. XII. 52. Vitellius ueraculisadeo infensus fuit, ut inauditum quemque capite puniret, sve-ton. Vitell. c. 14. tacit. H. II. 62 .
SECTIO II.
ASTRONOMIS SECVLI II.xin.
Ced ad secundum se culum, quod astronomi principis Ptole-^ maei eruditione fiiperbit, pergamus. CLAVDIVSPTOLEMAEVS, natus est Pelusii Aegypti, ideoque Pe-luiiensis dicitur, floruit Hadriano & M. Aurelio Antonino Augu-stis. Ipse L. VII. c. 2. Magn. Comp.perhibet, se Antonini Pii an-no secundo, h. e. a. Chr. 139. plerasque inerrantium stellarum ob-servationes Alexandriae peregisse: A alibi I V. 9. narrat, quod an-no