192
CAP. VII. H. A. SECVLORVM OCTO
exeo tamen,quia'tantum Ptolemaeum, Hypsiclem, & his uetu-stiores astronomos laudat, colligunt, eum tertio uel quarto seculofloruisse, u. fabb.icivs.11I. 5.23. svidas u. Achilles, eum Ale-xandrinum nominat, qui tandem Chrissianus factus, episcopatumgesserit, sed aetatem & locum episcopatus tacet, tribuit illi librumArs?« o-Qcdqets, qui forsan idem est cum isagoge, de qua nunc di-ctum fuit, aldvs man vtivs ep. VI. ait, Firmicum Achillis me-minisse. FABRicivs 1 . c. id factum esse negat. Dubio proculManutius sequentia Firmici uerbadV. ro. respexit: haec tamen 0-mnici tunc exponemus , cum ad'sphaerae barbaricae interpretationemveniemus , quae diurnus ille Abra am , prudentifflmus Achilles ,verissimis conati sunt rationibus inuenire nobis tradere. Sednondum mihi liquet, utrum illa de Tatio nostro accipienda sint.
SECTIO V.
ASTRONOMIS SECVLI QVINTI.
XXVIII.
Cub initium feculiquinti uixit SYNESIVS Cyrenaeus, uir o-O mnium disciplinarum, praesertim philosophiae Platonicae pe-ritissimus, eloquentiae graecique carminis laude ualens. Alexan-driae Hypatiam audiuit, & in astronomia quoque progressus noncontemnendos fecit. Theophili Archiepiscopi Alexandrini insti-tutione & hortatu ad Christianam religionem conuersus, circa fi-nem feculi quarti baptismum suscepit, ab eodemque Theophilo e-piscopus Ptolemaidis , Libyae Cyrenaicae metropolis , inuituslicet, ordinatus est a. 4x0. Opera scripsit uaria , a diony-sio PETAvio gtaece&latine uulgata Lutetiae, a. 1612. f. quorumargumenta latius recenset fabricivs Bibi. Gr. Vol. VIII. p.222.Ad praesens institutum pertinet Aoyoc 714 og 'tcaAcvm v-gtsqsermo ad Paeonium de dono aflrolabii , p. 306. Oper. ex interpre-tatione FEDERici MORELLi, professoris regii. Laudat Paeoni-um, quod philosophiam 6c rem militarem copulauerit, & horum
studio-