Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
194
JPEG-Download
 

194

CAP. VII. H. A. SECVLORVM OCtO

ximus, uniuersos autem in partes secuimus, & quintarum certepartium lineas grandiores, quam singularum panium, fecimus:numerorum etiam inscriptiones iuxra has exsculpsimus, atque inargento, in quo atrum libri speciem prae se fert, id quod literasexcipit. Dissecti autem sunt non pari serie uniuersi, tam ipsi per se,quam respectu inter se: sed alii quidem in sectiones aequales, aliiuero inaequabiliter & inaequaliter sensu, ratione autem & aequa-biliter 6c aequaliter. Qua de caussa & illi maximi circuli, qui perpolos & puncta tropica describuntur , cum circulorum rationemretineant, theoremate mutato, rectae lineae facti sunt: antarcticus-que ita insertus est, ut maior sit, quam illi maximi: tum interual-la,quibus stellae inter se distant, maiora facta sunt in illa explana-tionis ratione. Epigrammata, ex solido auro, in uacuis stellae lo-cis, sub circulo antarctico exarata apposuimus. Haec Synesius deastrolabio suo generatim enarrat, quae, quia rariora eius operasunt, hic inserenda duxi. Liber autem, cuius meminit, in quodemonstrationes organi fusius tradidit, hodie desideratur.

XXIX. RVFVS FESTVS AVIENVS, ineunte hocseculo, paraphrafn Arati, uersibus hexametris elaborauit, in quametiam Arato intacta, ex metaphrasi Germanici & graecis seholia-stis deprompta, inseruit. Vt alias editiones nunc praetermittam,legitur illa in Syntagmate Arateorum, notis H. grotii illustrataLugd. B. 1600. 4. nec non in collectione interpretum Arati latino-rum, quam theod. graminaevs Colon. 1569. f. curauit, &Auieno sigillatim imagines asterismorum ligno insculptas addidit,u. fabri cii B.Lat. Ill.11. De aetate Auieni disquirit lil. gyrai-Dvsde poetis dial.IV. cuius locum Graminaeus editioni suae prae-fixit.

XXX, Honorii & Theodosii iunioris tempore MACRO-BIVS AMBROSIVS AVRELIVS THEODOSIVS,uir consularis & illustris,sacri cubiculi praefectus, (uid. c o d.the od. VI. g.) in commentariis in Ciceronis Somnium Scipionis,uarias doctrinas astronomicas exposuit, hisque cognitionem scien-tiae