Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
201
JPEG-Download
 

FRIORVM POST CHRISTVM N A T V M. 201

tu, eclipsibus, de discrimine stellarum, de planetis & fixis sigilla-rim. Sed ubique tantum generalia argumenta profert. Nec me-liora uel solidiora his sunt, quae libris peculiaribus de natura re-rum ad Sisebuthum Regem, p. 354. oper. sq. de stellis habet, qui-bus etiam singulares quasdam & erroneas opiniones immiscet,cap. 14. aquas supracoelestes feruentis axis incendia temperare asserit, cap. 16. solem, cum oritur, Isidis & Britannis eodem mo-mento ab utrisque uideri putat, cap. 27. de sole, luna stellisque nu-gatur, quod spiritus intus alant, quibus regantur. Edita sunt o-mnia Isidori opera Parisiis 1601. f.

XL. Tum quoque LEONTIVS mechanicus scripsit li-brum wsg) Karacusviis a^«th«s erQcugaf, depraeparatione jphaeraeArateae , in gratiam Theodori familiaris fui, cum quo mechanicaearti operatus fuerat. Prodiit liber aliquoties cum Arati phaenome-nis. Basii, 1536. 8-Paris. 1559.4. & inter ueterum scripta astrono-mica isagogica graeca & latina. Heidelbergae i;89-8- p 134-157.Nimirum Leontius Elpidio sphaeram construxerat, in qua stellassic ordinauerat, ut situm talem, qualis carmine Arateo describitur,(Bscrtv trüittywov,) haberent; in gratiam autem amicorum, qui eiusdeclarationem desideraueranr, hunc libellum elucubrauit,& de par-titione globi fui artificialis dilferuit. Admonet lectorem in prin-cipio, quod sua aetate globi coelestes non tantum ab Arati descri-ptione in quamplurimis dissideant, sed etiam quod a Ptolemaeorecedant in quibusdam. Asserit porro, quod, quae de sideribus A-ratus dixit, non omnino recte' dicta sint, id quod ex illis, quae Hip-parchus & Ptolemaeus tradidere, appareat. Cuius rei primamcaussam reddit, quod Eudoxum potissimum secutus sit, qui non o-mnia latis bene comprehendit; alteram, quod non tam ad ipsiimaccuratam operis perfectionem, quam ad utilitatem nautarum ssiadescripserit, & ea plane probabiliter tractauerit. Deinceps decompositione sphaerae ipsius exponit. Verum non extat hodietractatus ille integer, & in medio & fine aliqua desiderantur.

XLI. Circa annum Chr. 720.BEDA, cognomento VENE-

Cc RABI-