Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
202
JPEG-Download
 

202 CAP. VII. H. A. SECVt. OCTO PRIOR. POST C. N.

RABI LIS, inclaruit. Fuit Anglo-Saxo, natus in pago AngliaeIaru f. Girwic; nomen uenerabilis a modestia & uitae sanctitateaccepit. Aetatem egit in Warmurhensi & Girwicensi coenobiis,ibique doctrinas liberales aliis impertiit, discipulos celebriores ha-buit Rabanum, Alcuinum, Claudium & Io. Scotum. Obiit a.734.aet. 62. Tanta autem fuit eius, dum uiueret, eruditionis fama, utde eo docti indicarent; hominem in extremo orbis angulo natum,uniuerfum orbem ingenio suo perstrinxisse. Inter opera tracta-tus quidam occurrunt, quibus astronomiae capita complexus est.Quo spectant libri de argumentis lunae , de ephemeride , emboli-smis, circulo XIX annorum, cyclo paschali, cir culis sphaerae Ö*polo, de planetis (ignis coelestibus, de astrolabo. Dionysii cy-clum concinniorem reddidit, St paschatis inuentionem facilitauit.vossivs d. Sc. m.p.171. de historicis latin. II. 28.Opera Ledae inVIII tomos distincta edita sunt Basileae 1563. f. quibus uita eius& index copiosus praemttitur.

XLIL FLACCVS ALCVNVS, f ALBINVS, Be-dae discipulus, Britannus, generis Saxonici, quem eginhartvsde uita Caroli M. c. 25. undecunque doctislimum & Caroli M.praeceptorem uocat, circa a. 760. de astronomia data opera com-mentatus est. Idem mathesin uniuerfam docuisse fertur. CaroloM. auctor fuit, ut Academias Parisiensem St Ticinensem conderet;quo consilio de tota eruditione insignirer est meritus, u. vos-sivs p. 172. her m con ring antiquitatum academicarum dif-fert. III. p. 74 sq.

XLIII. Praeter hos a vossio p. 361. laudatur HEMO-ALDVS cognomento Prouidus, natione Anglus, Bedae fami-liaris, quod in astronomia & reliqua'mathesi clarum eius nomenfuerit. Scripsit librum de rebus mathematicis: beda ad eum de-dit epistolam, de ratione quadrantis anni, siue de bissexro.

CAPVT