Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
206
JPEG-Download
 

20 6

CAP. VIII. DE ASTRONOMIA

Praeterea Mamonem obferuationibus siderum intentum fuisse, &grauiores quasdam peregisse, obliquitatemqae eclipticae 23. gr. 33.m. definiuisse, perhibet alfraganvs in rudimentis astronom.differ. 5. f. 5. Doctis praeterea uirismandauic, ut tum instrumen-ta idonea conficerent, tum obferuationibusstderum uacarent, quodSbemapae in prouincia Bagdadensi, & in monte Casio prope Da-mascum factum fuisse, abvlpharaivs narrat, p. 162. illius quo-que auspiciis geometrae exercitati, in campo Fingar, iuxta orammaris rubri, mensi sunt, quot militaria meridianus terrestris cape-ret; repererunt autem,uni gradui circuli sphaerae terrae maximirespondere milliaria 56, quae singula 4000 cubitos capiunt, al-ERAGAN. differ. 8- s- 8-

elmacinvs histor. afab. L.2. C.8- p. 166. perhibet, quodAlmamon non solum astronomiaee scientistimus fuerit, sed etiamuentorum conuerstones diligenter notauerit, & quod uentus aliquisab ipso nomen acceperit. Excessit e uita, in expeditione ad TarsumCiliciae oppidum, anno Chr. 833- u. gol i vs ad Alfraganum p. 2.& 295. Agit de Almamonis eruditione & studio, quo bonarumartium cultum apud Arabes promouit, 10. Leo af er, qui sub init,seculi XVI libellum, de uiris quibusdam illustribus apud Arabes,arabice scripsit, cap. 1. quem latine uersum bibliothecario quadri-partito 1. h. HoTTiNGER, p. 246. & Bibliothecae Graecae fa-bricivs Vol.XIlI. p.259. inseruerunt. Ceterum haec Alma-monis historia confirmat ea, quae cap. VI. §. 34. de obscurata grae-corum studiis chaldaicae eruditionis fama dixi. Diserte enim tradit10. leo. 1 . c. quod Almamon Babyloniae princeps, cum magnoantiquas scientias cognoscendi desiderio flagraret, & ex conuo-catis uiris doctis intellexisset, inprimis graecorum opera consulen-da esse non dubitauerit 10ANNEM mesvam, medicum Christia-num ex Nestorianorum secta,interpretationi librorum graecorumpraeficere, eidemque etiam corporis fui curam committere. Ni-mirum iampridem chaldaica astronomia in ipsa babylonia in pre-tio esse desierat, postquam graeci hanc disciplinam obscruationi-bus & demonstrationibus suis multo luculentiorem certioremquereddiderant.

IV.