Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
214
JPEG-Download
 

214 CAP. VIII. DE ASTRONOMIA

siue Syflema aflvonomicum. Diophanri quoque librum de algebrainterpretatus est. p. 222.

ABVL RIHAN MOHAMED EBN AHMETALBIRVNI scientiarum ueterum gloria claruit , in philoso*phia graecorum & Indorum profunue eruditus, praecipue in ma-thematicis, de quibus libros insignes composuit. Indiae regionesingressus, ibique multos annos commoratus, a sapientibus eorumdisciplinas edoctus est. Libri eius multi, certae solidaeque admo-dum doctrinae. Nec fuit inter ipsius similes, uel eo tempore,uel ad hunc usque diem, quisquam in scientia astronomica perfpi-cacior. Obiit a. 42 8- p. 229.

XI. AdSeculumX blancanvs 1. e. p. 56. refert ALBV-M AS A REM, qui scripsit tractatus octo astrologicos, de magnis*coniunctionibus, & annorum reuolutionibus, <3t eorum perfectio-nibus, editos latine Venedis. 1515. 4. Sed utrum ille astronomi-am illustrauerit, mihi non constat. Alius Albumasar antiquioranno Chr. 844- cometam supra uenerem obseruasse fertur. Ricci-01. Chron. p.29.

XII. Seculo XI circa annum Chr. 1024, uixit ElALY ABEN RODOAN, uid. riccioli Chron. p. 35. & scali-geri prolegom. ad Manilium. Edidit commentarium in Prolemaeicentiloquium & tetrabiblon, quem octavianvs scotvs lati-ne uulgauit: Item librum, de projectione radiorum & tribus nati-uitatibus. Thema cometae accurate condidit, & miratus diciturCardanus eius peritiam, quod suo tempore, cum ephemeridesdeessent, id praestare potuerit, sc aliger uero non dubitat,Arabes, in thematibus suis conficiendis, ephemeridum adminicu-lo adfutos suisse, voss. c. LXIV. §. 6.

XIII. Arabes iam ineunte seculo octauo, in Hispaniam,cum Rex Rodericus II ibi imperaret, transiisse constat. In hancprouinciam fecum importarunt astronomiam, & philosophiam pe-ripateticam. Nonnulli etiam, eorum obseruationibus scriptisque

stiis