Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
217
JPEG-Download
 

ÄRAEVM.

217

XIX. ALPETR AGI VS,Maroccitanus, inter annos 1145& 1154 uixir. Eius Theoricam phyfcam ex Arabico in Larinumuertit Calo Calonymus , Parthenopaeus. Scilicet planetae motus o-mnes uno fasciculo complectitur, & redigit in unum motum spi-ralem , factum ob oriente uersus occidentem, sed tardiorem in in-ferioribus, &uelociorem in superioribus planetis, qui non fit ali-us, ac primo contrarius motus in orientem. Quae tamen spira cumsursum deorsumque & ad latera mundi fiat, omnes motus planetae- in se complectitur. Praeiuit ergo Tychoni,qui similes postea spirasmotibus planetarum propriis explicandis accommodauit. conf.Ricci ol. chron. p. 29. Alm. P. I. p. 504.

* XX. OMARVM, aliosque astrologos professos, libenspraetereo. De temeraria quadam orientalium astrologorum diui-natione , hoc ipso seculo promulgata, ex rigordo talem nar-rat historiam iosephvs scaiiger in prolegom. ad Ma-nii, p. 9. Vide quod accidit anno Chr. 1179, quo quidem o-mnes astrologi orientales, Christiani, iudaei, Sarraceni, Jiterasper totum orbem terrarum, tanquam diplomata regia, aut apicesimperiales emiserunt, quibus anno soptimo post, qui fuit Christix 186, tantum exitium a uentorum & tempestatum uiolentia immi-nere rebus humanis praecinebant, ut per totum illud septenniumhomines, prae metu A periculorum expectatione, uitam sibi a-cerbam putarent, omnes planetas, tam inferiores, quam superio-res, in unum coituros mense septembri denuntiabant, quem con-uentum stellarum anteueniret solis defectio XI Kal. JYIai. Deni-que tam exitiabilem orbi terrarum illum annum promittebant, &tanta consternatione mentes hominum percusserant prophetae illi,ut nemo dubitaret, finem rerum imminere. Sed, ut scribit Ri-gordus, qui & illorum binas literas produxit, A multos post an-nos termino ab illis praestituto superfuit, uanitatem eiusmodi ora-culorum euenrus coarguit. Atque haec est sides artis , fiue inuno summo artifice, site in toto eorum sonatu eam pericliteris.conf. HOTTiNGERi Hist. Eccl. See. X II. fest. I. §. z. p. 199. Cal-visii Opus Chronologicum ad ann. Chr. 1186.

XXI.