Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
228
JPEG-Download
 

C A P. IX. DE ASTRONOMIA

2L8

X. p. 350. 3 58. testatur, quod fuerit philosophus eximius, auctorcoelestium obseruationum in urbe Maraga, uir sapiens, in omni-bus scientiis probe uersatus. Is cum Mostasemo, ultimo Babylo-niae Chalifae, librum a se conscriptum, officii testandi caussa, ob-tulisset, & ab illo risu & opprobrio exceptus fuisset, hanc contume-liam tam grauster tulit, ut Persia excederet, & ad Tartaros mo-golicos se reciperet. Apud hos cum ageret, propter doctrinammagno in honore habitus, & scholis ac collegiis sapientum prae-fectus fuit. Quin, suasu eius, praecipui mathematici in regnumMogolis acciti ffint, ut obseruationes ibidem astronomicas institu-erent. Ilekano uero persuasit, ut Mostasemo, homini insolenti*bellum indiceret, quod tam prospere ab illo gestum & confectumest, ut, capta Babylonia, totam Abaffidarum familiam, quae quin-gentis propemodum annis in Asia floruerat, penitus extingueret.Ipse Nasireddinus uaria opera philosophica, arithmetica, ( *) geome-trica, /7y?r<wo»;zVrf,lingua Persica concinnata reliquit. 10. gravivs,Astronomiae Professor SauilianusOxonii eiusdem tabulam Geogra-phicam, latine uersam, Londini 1652, 4. uulgauit, in qua recen-sentur longitudines & latitudines praecipuarum totius Asiae urbi-um. Nasirreddin quoque auctor est tabularum aftronomicarum ,ex obscruationibus Maragae habitis, constructarum, quas in ho-norem principis Holagu Ilekani, cui inscriptae sunt, Ilechanicasnominauit. Confirmantur in illis placita antiquiorum nstronomo-rum, & nypotheses coeli octaui, ab Arabibus recentioribus ex-cogitatae, refelluntur. herbelot p. 453.934. GRAvii praefa-tio tab. geogr. Nasireddini. io. chardin Voyages Tom. III. p.133. Extant etiam eius notae in libros conicorum Apollonii, uid.d. hai.leii praefatio editioni operum Apollonii praemissa. ObiitNasireddinusann. Chr. 1276. uid. abvlpharaivs p. 358.

VI. Anno Chr. 1450. SCHAH CHOLGIVS, celebrisPersarum astronomus, ex Bactriana prouincia oriundus, tabulasIlechanicas uberiore commentario illustrauit, additis planetarum

hypo-

(*) chardin Voyages Tom. III. p. 157. Nasireddinum, quem Coie NeJJirde That uoeat, de aigebra eruditum tractatum scripsisse testatur.