Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
229
JPEG-Download
 

PERSA R. ET TARTAR.

229

hypotheßbm. Partem huius libri perfice & larineedidit gra vivs,Londini 1652. 4. hypotheses, quibus nititur, Ptolemaicis, quasArabes presse sequi solent, conformes sunt.

VII. Astronomiam hodienum apud Persas in pretio haberi,eiusque rudimenta iuuentuti in scholis tradi, supra laudatus ada-m v s oLEARivs, in descriptione itineris Moscouitici & Persicidocet. Cum enim Legatio Holsatica Scamachiae, prope mareCaspium, nonnihil subsisteret, Olearius ingressus est gymnasium,& fecum attulit globum coelestem, diametri octo digitorum, &astrolabium planum, forma exigua. Tum Persae mirati sunt in-strumentorum elegantiam, & quod Franci harum artium tam pe-riti essent. Vicissim monstrarunt Oleario astrolabium, quo uteban-tur, quod tamen ruditer admodum elaboratum erat. Habebantetiam magistri illius scholae ad manus tabulas 'longitudinum &latitudinum locorum per totam Asiam, nec non chartas geogra-phicas speciales, ex istis tabulis delineatas, quas fatis accuratas esse Olearius iudicauit. p. 432. 434. Gubernatorem Scamachiae,more magnatum Persiae, semper comitabatur medicus, qui astro-logi officio fungebatur, & absque huius consilio nihil ille sole-bat suscipere, sed, cum aliquod negotium tractandum ueniebat,cupiebat ab astrologo ex astris erudiri, utrum prosperum rei ge-rendae tempus adesset, p. 441. Periti astronomiae in Persia uo-cantur Minatzim , uel, ut habet ( chardin, in itinerario PersicoTom. IV. p. 307. Munihizims.') hi semper in sinu fecum gestantafirolabium , ut desideratam coeli faciem quouis tempore exhibe-re & inspicere possint. Sed astronomiam illi tantum diuinatio-num faciendarum caussa colunt. Credunt enim Persae astra ab in-telligentes regi, ideoque praedictionibus ex positu siderum dedu-ctis sidem adhibendam esse. Affirmabant quidam Oleario, olimmagnum in Persia globum coelestem suisse erectum, qui in bellocum Tureis periit, p. 625. 629.

VIII. Extat hodie Persiae luculentissima descriptio iohannischardini. Militis, sub titulo: Voynges du Cbeualier Cbardin en

F f 3 Perse