PERSA R. ET TARTAR.
241
X. Vlugbeigh, ex suis, & magistri fui SALA HEDD INI,obseruationibus, tabulas afirommicas , ad meridianum Samarcan-dae, cuius latitudo est 39 gr. 37 m. 23 C. digeslit, ex quibus solaprosthaphaeresi uera planetarum loca reperiuntur. In praefationeharum tabularum monet princeps astronomus, quod, licet curis re-giminis maxime (districtus fuerit, hoc tamen opus absoluere uolu-erit, quod praeceptor eius Salabeddin , cognominatus Cadi.ZadeAlrumi , coeperat, sed'morte praeuentus imperfectum reliquerat.Adiutores in eo labore habuit Gajetheddin lamshid , & Ali Cusb-gium, filium Cadi Zade. Diuiditur in partes IV. prima de epochisquinque capitibus, altera capitibus 22 de notitia temporum tra-ctat, tertia 13 capitibus motum planetarum sistit, quarta de stellisfixis agit. Tabulae Vlugbeighianae tam accuratae sunt, ut cumTychonicis plerumque consentire dicantur. A. 904 ex arabicalingua in perficam translatae sunt a Mahmed Ben Muhamed; epito-men earum scripsit Keder Ben Alcader AlbornoJJi. herbelotP- 935 - sq-
XI. Idem princeps nonumfixarum , (quotquot Samarcandaeuideri possunt, praeter asterisinos 27 australiores) catalogum ,ex ob-seruationibus propriis condidit, conscriptum Samarcandae ann.He-gir. 841. Chr. 1437. quem ex tribus codicibus MS. Persicis emenda*uit& Persice &latine cum commentariis edidit thomas hyde,Oxonii 1665. 4. (*) in calce accedunt mohamed tizini tabu-lae declinationum, & rectarum ascensionum,,& elenchus nomi-num stellarum. Arabes & Persae nomina stellarum graeca reti-nent, paucis exceptis. Commentarius Hydii fatis copiosus est,paginis 27,comprehensus. In illo saepe prouocatad Chryfococcaeconstructionem Persarum. Hic catalogus pars est maioris operis
H h aflro-
(*) Titulus libri est: Tabulae longitudinis & latitudinis stellarum fixarum , escobsernatione Vlugbeigbi , Tamerlanis M. nepotis , Regionum ultra citraque Gii-bun C i. e. Oxum ) Principis pvtentiffimi , ex tribus intiicem collatis MS Per-ficis , iam primum luce at latio donauit, & commentariis ilhstrauit, ThomasHyde. A. M. e Coli. Regin. Oxon. in calce accesserunt Mobatt.medis Tizinitabulae declinationum & rectarum ascensionum. Additur elenchus nomi-num stellarum.