PERSA R. ET TARTAR.
243
illa quantitate sunt communes solares, & iisdem nominibus, qui-bus menses Perfici, distinguuntur. Verum hi menses in epochaGelialaea, illi in antiqua pro canone usurpantur. Quinque diesad finem mensis Esfandarmod apponuntur, & singulis quadrien-niis dies intercalatur. Cum uero sexies uel septies facta fuit in-tercalatio, semel quinto anno embolismus fit. Monet p.40. quodPersae uerum locum solis accipiant in eodem die primo Feuardin,fi sol arietem fuerit ingressus, in die praecedente, si sol punctumarietis praeteriit: in die sequente, si nondum sol illud punctumattigerit. Additur ibidem tabula peculiaris, qua Gelialaea cumaliis epochis comparatur. Nimirum epocha romanorum Gella-laea prior est diebus 507497, epocha arabica Melicaeam diebus166797, perfica diebus 163173 anteuertit.
CAPVT X.
ASTRONOMIARELIQVORVM
POPVLORVM ORIENTALIVM, MO-GOLENSIVM, SIAMENSIVM, SINEN-SIVJYI, ITEM DE NOTITIA RERVMCOELESTIVM APVD AME-RICANOS.
1.
Q uemadmodum incolae regni Mogolici hodie in astronomiatractanda uersentur, cognosci quodammodo potest ex iis,quae Europaei Missionarii, de Malabarorum, qui illius imperiipars sunt, studiis,ad amicos perscripserunt. Leguntur illa in con-tinuatione XXIV relationis Missionariorum Danicorum editaHalae a. 1728- 4- Philosophi Malabarici nominari 'cupiunt Pa-r amant siue BRACHMANES, quae appellatio pernetusest, quippe iam olim omnibus Indorum philosophis commu-
Hh 2 nis.