Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
249
JPEG-Download
 

SINENSIVM ETC.

24 -

norum solarium 2 uel 300000000 repererunr. Gaubilius indeenatam esse putat opinionem de aetate mundi , quam plurium mil-lionum annorum solarium faciunt. Sed non constat, num ante in-cendium librorum talis epocha in usu suerit.

VII. Anno 99. post Christum natum , Imperator ex aurichal-co magnum instrumentum fieri curauit, ad obseruandum siderummorum respectu eclipticae, atque tum primum obseruationes ad ec-lipticam referri coeperunt, cum antea tantum ad aequatorem essentrelatae.

Anno p. C.N. 164. Tchang-heng construxit catalogum plus-quam 2500. stellarum, qui tamen intercidit. Idem tubo usus ferturin speculandis astris: Sed qualis fuerit non describitur. Neo-atmeri-to Gaubilius, talem fuisse, quali hodie Europaei utuntur.

Anno Chr. 206. Lieou hang & Tsay Fong primi de aequationi-bus lunae locuti,quarum maximam fecere quinque graduum Sinen-sium, agnouere etiam quantitatem anni 365 d. 6 . h. esse iusto maio-rem. Tum de principiis fixis eclipsium cogitare coeperunt: anteaenim maxima pars astronomorum sibi persuadebat, actiones bonasmalasque principum esse in caussa,cur motus coelestes saepius im-mutentur. Hac de causia calculus eclipßum diu negle&us.

Circa annum Chr. 284. Kianghi mensem draconiticum sup-posuit 27. D. 31. Ke. 16. M. 13. S. & Fubi primum de motu fixa-rum proprio locutus, quem fecit unius gradus intra annos 50. Ho-cbig-tien uero nonnisi intra ioo.annos solares,fixas uno gradu pro-cedere statuit.

Circa ann. C. 443. Ho-chig - tien iussu Imperatoris construxitsphaeram prodigiosae magnitudinis : erat enim interuallum uniusgradus circuli maximi quinque linearum , quarum 10. efficiunt di-gitum.

Astronomi Sinenses olim fixam in puncto poli sitam esse cre-diderunt. Sed Tfou-tcbong , qui ann. C. 460. ope gnomonisfolsti-tium hibernum obseruauir, stellae polaris motum diurnum primus

I i detexit