Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
255
JPEG-Download
 

SINENSIVM ETC.

255

ram obtinuir, quemadmodum libro antea laudato uberius perscri-ptum legitur. Atque ex eo tempore astronomis europneis sem-per hic honos in Sina habitus est, ut tribunalis astronomici prae-ses ex illis legeretur. Hodie ibi floret p. ignativs koegler,e S. I. cuius obseruationes eclipsium Satellitum Iouis a. 1729 - -1733 recensentur in commercio literario astronomico, a. 1734. p.173. 180. 1735- P i)5- Caussa uero, quae astronomiae, permul-ta secula a Sinentibus uersatae, incrementa impediit, haec esse ui-detur, quod solum in empiricis quibusdam obseruationibus acqui-euerint, & solidas arithmeticae, geometriae & reliquarum disci-plinarum mathematicarum ueritates non fatis assecuti fuerint.Forstn etiam contemtus exterorum, quorum commercium Sinen-ses fugiunt,obstitit, quo minus graecorum & arabum inuentis a-stronomiam luam locupletaucrint &_emendauerint. conf. leibni-tii praefatio adNoitissraa Sime a.

XI. De institutis & collegiis, quae pro cultu astronomiae inSinensi imperio promonendo auctoritate publica condita sunt,VERBiESTivs cap. VIII sequentia narrat. Tria tribunalia adastronomiam spectant; unum ad orientalem regiae urbis Pekiniplagam situm, in quo specula astroptica erecta est; alterum adoccidentalem, prope quod est domus lesuitarum habitationi desti-nata, in quo calculandi ratio & theoria astronomiae explicatur:tertium in medio urbis, non procul a palatio imperatoris, in quapraecipua & publica disciplinae mathematicae negotia expediun-tur. Tres etiam sunt classes mathematicae , quae circa mediumseculi superioris uiguerunt. OHm erant quatuor. Quarta enimerat Mahumedanorum, quae suos etiam calculos quotannis offe-rebat, & cum a multis seculis in tribunali locum habuisset, &tempore Schallst aliquas adhuc reliquias seruabat, deinceps, prae-side Verbiestio, plane extincta est. Munia uniuscuiuslibet dassfis haec sunt.

Prima classis eorum est, qui ephemerides quotannis in lucemedendas, nec non solis & lunae eclipses, & quae ad calculum spe-ctant,