Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
259
JPEG-Download
 

S1NENS1VM ETC.

259

culae erecta est, in cuius quatuor angulis singuli Mandarini &nt di-spositi , qui, distributis inter se horis, die noctuqueuigilanti oculoin coelum sunt intenti, & quaecunque spectant ad aeris uel coeliuiciisitudinem, ad meteora,ad stellas, diligenter obseruanr,& com-mentariis inscribunt, nomine et chirographo obleruatoris addito,commentarios nero mane ad praesidem tribunalis mathematici per-ferunt, ut notabiliora phaenomena in indices tribunalis referantur: In•medio turriculae focus cauus est, pro frigore hiberno arcendo. Adsinistram turris domus est , quo se recipiunt Mandarini uigiles, utcontra pluuiam & tempestatis iniurias se defendant. Ad radicemspeculae amplum tribunal erectum, multis aedificiis atrium oblon-gum cingentibus , in quibus clepfydra.;antiqua, & praeterea stylusaeneus 8 pedum, super mensa aenea, 18 pedes longa, <Sc digitumcrassa, erectus. Hoc quotidie solis umbram meridianam notant.Quouis die XX, & plures quandoque, Mandarini, ex maiori tribu,nah astronomico, quod prope palatium regium est, ad speculammittuntur, ut ibi excubias agant. Monet tamen lvdovicvs comesobseruatores hofce ordinarie exigua astronomiae peritia instructos,parum de augenda 6c emendanda scientia sollicitos esse. Mercena-rii sunt, qui ut stipendio assignato finiantur, utcunque uigilias suas-exigunt, uid. verbiest cap.XII. le comte Tom. i. p. 99.seq.

XV. Verum Missionarii Europaei, qui adiumento mathesoos,sigillarim astronomiae , ipsi religioni christianae aditum ad Sinasfeliciter pararunt, uid. verbiest c. 28. easdem doctrinas uariis libris,Sinico idiomate exaratis, tradiderunt, & solertia nunquam ßtis lau-danda propagarunt: quorum merita hoc loco silentio praetermittihaud debent. Agit.de illis philippvs covPLET,Belga,MissionisSinensis Romam missus procurator , in catalogo patrum SocietatisJesu , qui pofl obitum S. Francifci Xauerii ab a. usque adann-

idg.i- in imperio Sinayum Jesu Cbrifli fidem propugnarunt , quorumetiam libri Sinice editi recensentur , additus est Tractatui Verbietst,saepius memorato p. 100-126. Missis argumentis librorum a prae-senti instituto alienis, cantum astronomicos paucis attingam. Scri-pserunt nempe Sinice,

£ kr

MATTH-