Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
261
JPEG-Download
 

SINENSIVM ETC.

26,

denbvrgi Actis philosophicis SocietatisRegiae Anglicanae , M.Iulio a. 1669. p. 826. edit. Lips testatur, quod optimates laponiaenullum alicuius momenti negotium, mathematicis, siue astrologis,inconsultis, aggrediantur. Eosdem annum mensibus lunaribus com-positum feruare, & menses a die nono lunae ordiri, testatur aloy-sivs froes apud scaligervm de emend. tempor.Lib.ll.p.113.

XVII. Americanus quoque populos qualemcunque notitiamastrorum pro tempore mensurando, sibi comparasse, docet Iesuitamissio narius 10s. er. lafitav in Tr. supra cap. X.§. t. in not. citato;Moeurs des Sanvages Ameriquains Comparces aux moenrs des Pre-miers tems. Tom. II. p. 225. seq. Breuia nempe tempora nume-ro mensium lunarium, aetates hominum annis solaribus metiuntur.Anno solari Peruuiani 365 dies assignant, quos in XII. menses par-tiuntur, & quinque in fine dies, aegyptiorum more, addunt. Se-ptimanas & horarum diuisionem ignorant, iidem & turres, proastris speculandis, extruxisse dicuntur, p. 232. Iroquenses, septen-trionalis Americae incolae, stellas, lumina in aqua, neuerem, stellam,quae diem affert, Pleiades, saltatrices, galaxiam, uiam animarum,ursam maiorem , eodem quo nos nomine, tres in cauda eius stellas,uenatores, polarem, stellam quae non mouetur, uocarunt. add.sanson dABBE ville geographia , in descriptione Americae &figillatim regni Peruuiani. p. 64. edit, german. Francos. 1679. 4.

De insularum Cubensium incolis petrvs martyr scribit:quod annum ab heliaco Vergiliarum occasu incipiant, & mensibuslunaribus claudant, uncfe, quod solis & lunae motuum rationes,quas coniunctim in anno suo respiciunt, cognitas habuerint, colli-gitur. uid. SCALIGER 1 . C. p. 112.

K 3

CAPVT