Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
288
JPEG-Download
 

288

CAP. XII. H. A. SECVLI IX. X.

XXXII. CLIMITONVM LANGLEIVM, An-glum, qui de orbibus afirologicis circa idem tempus opusculumelaborauit, cuius gesnervs,& inter scriptores anglicos pitsevsmeminerunt, tantum in transitu nominabo, quia de eius studiis,ad astronomiam spectantibus , nihil compertum habeo, v o s s.p. 182.

XXXIII. Verum GVILIELMVS GRISAVN-TVS, Anghis, Langleio coaeuus, potiori iure hic laudatur. Vi-xit regnante Eduardo III. Adolescens Oxonii egit in CollegioMertonensi: in mathesi excelluit, & ob arcana naturae, quae pene-trasset, magicae superstitionis suspectus fuit, postea maluit se me-dicinae addicere. Filius eius, primum Massiliae canonicus 6c ab-bas, sub Vrbani quinti nomine, pontificatum Romae gessit. Gui-lielmus quadraturam circuli moliebatur, & de ea, nec non de ma-gnitudine solis tractatus consignabat. Reliquit & astrologica de qua-litatibus & significationibus astrorum, voss. p. 182. 333.

XXXIV. A. 1355. NICOLAVS LINNENSIS,monachus coenobii, quod fuit Linnae in Nortfolcia, uaria astro-nomicae eruditionis specimina in lucem protulit. Canones nempetabularum , de mundi reuolutione , usu astrolabii <¥ eclipfi solis, qui-bus astrologica,pro more seculi sui, de figuris, signis, sphaerajudiciali, natura Zodiaci, planetarum domibus, & astrorum iudi-ciis adiecit. Obiit a. 1370.VOSS. p. 182.

XXXV. Eodem, ut putatur, tempore MARCVS BE-NEVENTANVS, motum oSlauaesphaerae , quem Thebit A-rabs excogitauerat, & Alphonfus X in tabulis admiserat, com-mentario quodam declarare studuit. Ricci ol. p. 40. Sed quo-niam nonnihil hypothesin illam immurauerat, albertvs pi-ghivs scripsit apologiam, aduersus nouam Marci Beneuentaniastronomiam, quae positionem Alphonsinam, ac recentiorum o-mmum, de motu octaui orbis, detorserat & fecum pugnantemfecerat j adiecta breui ac luculenta Alphonsinae positionis enarra-tione.