Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
296
JPEG-Download
 

2Z6 CAP. XIII. HISTORIA ASTRONOMIAE

lendarii, de itero cyclo lunavi, concordantia astronomicae iteritatiscum theologia , o historia , item de concordantia discordantium a-stronomorum , eruditionis astronomicae specimina protulit. Operaeius circa finem See. XV. edita sunt, sine loci & anni mentio-ne. Quale exemplar in Bibliotheca Regiae Societatis Scientiar.Prulsicae Berolini euolui. Emendationem calendarii ConciliiConstandensis patribus suasit , & suum de hac re tractatum Ioann.XXIII. Papae obtulit. Cupiebat autem calendarii naeuos sic cor-rigi, ut dies aliqui, qui uitio anni iuliani irrepserant, eximantur,& aequinoctium ad pristinam sedem restituatur. Quo consilio e-mendationi Gregorianae occasionem dedisse putatur. Astrologiasadeo deditus fuit, ut crediderit,natiuitatem Christi ex genethliacisdiuinadonibus praesciri potuisse, atque ad hoc comprobandum lau-dat stellam, cuius conspectu magi ad adorationem Seruatorisfue-rint perducti, uid. possevIni appar.S.Tom. II p. 234. blanca-ni chronol. matbem. p. 59. voss. p. 183. Operibus AUiaci addun-tur quidam tractatus discipuli eiusdem 10. gersonis, de quibus,quia cognata argumenta tractant, hic dicendum est.

In trigilogio astrologiae tbeologizatae statuit, in indiciis a-stronomicis obseruandam esse libertatem Dei in agendo, angelo-rum bonorum & malorum in exequendo, coelestium luminariumgeneralitatem in influendo: coelestium combinationum incompre-hensibilem uarietatem in concurrendo, & similia, reprehendit ue-ro eos, qui contra has regulas in indiciis astrologicis peccant, ideo-que profanorum astrologorum scripta abolenda & damnanda cen-set. altero opusculo disputat Kontra superstitiosam dierum ohser-nationem ; tertio culpat medicum quendam Montispessulanum,quicharacteribus in curatione renum utebatur.

VI. Circa a. 1435 celebre nomen nactus est GEORGIVSTRAPEZVNTIVS, natus quidem a. 1396. in insula Creta,nomen autem Trapezuntii, quia ad Trapezuntem Cappadociae ur-bem genus paternum referebat, sibi adsciuit. Romae fere primusgraecorum fuit, qui feliciore stylo graeca in latinum uerteret. In-genio fuit acri, licet in alios iniquiore. Cum praeter unum Ari-stotelem, quem ueluti numen uenerabatur, scriptores ceteros, ma-xime