SECVLI XV.
297
ximc Platonem, maledico dente dilaceraret, multorum in se odia,maxime Befsarionis Cardinalis calamum concitauit. uid. eiusdemlibri IV in calumniatorem Platonis. Venedis 1516. f Romam ita-que reliquit, & aliquamdiu Neapoli, Alfonsi Regis stipendiis su-stentatus, uixit. Postea Romam reuerfus praefeduram gymnasii& secretarii apostolici munus gessit, ibique senio confectus obiita. 1486. Scripta eius minora Coloniae a. 1544. 8- lucem coniun-ctim uiderunt. Hoc loco mentio eius injicienda suit, quia primusPtolemaei magnam compoßtionem ex graeco latinant fecit , quaepost eius mortem typis impressa est Basileae 1541. f. & cum e-mendationibus Schrekenfuchßi ibidem a. 1551. f. Eandem diu an-tea. 1515. Venedis f. a Petro Lichtenstein uulgatam fuisse, scribitquidem E aeri ctvs in nota ad Allatii diatr. de Georgiis. Vol.X. B.G. p.726. Verum iam supra cap. VII. §. 13. p. 179. annotaui,ueterem hanc editionem Venetam, a uersione Trapezuntii, cumqua eandem contuli, diuersam, atque unam ex iis esse, quae ex ara-bico concinnatae fuerunt. Porro Trapezuntius in Ptolemaei cen-tum sententias commentarium , item tr. de antisciis , & alium: curafirologorum iudicia plerumque fallantur, item introdu&ionem inmagnam Ptolemaei compoßtionem , quae posterior tamen adhuc in-edita in Bibliotheca Scorialensi & Augustana latere dicitur, elabo-rauir. Plura de eius uita & scriptis, graecis & latinis, edisserit exinstituto leo allativs in Diatribe de Georgiis, quae inserta le-gitur Vol. X. Bibi. Gr. Fabricii, uid. p. 721. sq.
VII. A. 1440. illustris fama erat NICOLAI CVS ANI,qui a Cula, uico episcopatus Treuirensis, prope Mosellam, ubinatus fuit, nomenassumsit. Gessit dignitatem episcopiBrixiersis,& Cardinalis eccl. R. sub titulo, S. Petri ad Vincula Scripsit dereparatione kalendarii 8c corregione tabularum Alpbonß, qu buslibellis non mediocrem scientiae astronomicae peritiam prodidit.Quod motus stellarum fixarum per tabulas Alphonsi inventus nonconveniat cum obscruationibus Ptolemaei, primus annotavit, uid.Nonii oper. lib. 2. c. 4. p. 50. 10. fabri stapvlensis iudi-
cio, nemo ea aetate Cusano in disciplinas mathematicas profundius
P p pene-