SECVLI XV.
299
plissimo honorario & astronomi regii honore oblato, sed munifi-centia Imperatoris, & academiae amor, ut Viennae haereret, effe-cit. Primum ergo interpretationem latinam magnae compositionisPtolemaei, ad ductum uerfionis latinae, ex codtce arabico factae,quia textu graeco & graecae linguae notitia carebat, suscepit, < 5 c du-ctis, ex meditatione mentis auctoris profundissima, coniecturis,non infeliciter in arduo labore processit. Interim, partim amico-rum rogatu, partim sponte sua, conscripsit introduBorium in arith-meticam , gnomonicen , confectis tabulis pro uarietate climatum,/tflrolahicos canones , cum tabula, de parallelorum ad gradus aequi-noctialis singulos, proportione. Deinde, ut erat industrius, tumsolidas sphaeras, globa sue coelefles confecit, tum fabricam usum
illorum exposuit, adiecit nouam tabulam stellarum fixarum , longi-tudine earum ad medium usque seculi reducta. Fabricauit etiamalia instrumenta, gnomonem, quadratum geometricum. Porro col-legit uarias primi mobilis tabulas , nouam adornauit finuum tabu-lam , per dena minuta procedentem, quam deinceps Regiomonta-nus per lingula minuta extendit. Sinum autem totum, senariumlex ciphris auctum afsumsit, Ptolemaei exemplum secutus, quimaximae chordarum s. diametro 120 partes assignauit. Mox re-formare tabulas planetarum aggressus est, inter quas plane nouaspro aequationibus construxit, quod in opere Alphonsino crassenimis deductae extarent. Ad solares, augem C apogaeum solis inprincipio cancri posuit, obliquitatem eclipticae 23 gr.33 f m. re-tinuit. Perfectis tabulis , almanach perpetuum , pro planetis omni-bus , ad complures annos digessit. Cum obseruaret autem, ut aliosplanetas extare plerumque in coelo, locis longe aliis, quam tabu-lae praescriberent, sic speciatim solem & lunam, quorum eclipsesomnibus obseruabiles riteque praenuntiatae decori astronomiaeforent, idcirco animum applicuit ad condendas nouas eclipfium ta-bulas , quae celebres deinceps fuerunt, quod nullae maiore prae-cisione extarent. Sed cum antiquiores Campani & GerhardiCremonensis planetarum theoriae prorsus uiderentur inconcinnae,occasionem inde nactus est nouas comminiscendi, quae essent lo-£0 isagoges in almagestum Ptolemaei. Nimirum planetae cuius-
kpr que