Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
304
JPEG-Download
 

3°4

CAP. XIII. HISTORIA ASTRONOMIAE

LA, Placentinus, medicus, liberalium artium professor Venetiis.Excelluit sua aetate graecae latinaeque linguae peritia. Sed cumTriuultics, qui in ducatu Mediolanensi turbas ciebant, sectaretur,ducis Mediolanensis rogatu Venetiis in carcerem conjectus estje quo tamen, probata innocentia, liberatus, inque pristinum lo-cum restitutus fuit. Scripsit, praeter medica & physica, com-mentarium in Almagestum, qui nondum editus est. Extabat intercodices Stiborii mathematicos, quorum catalogum infra daturussum: cleomedis quoque cyclicam theoriam e graeco latineuertit, quam uersionem edidit, unacum textu graeco, sim. gry-naevs Basii. 1533. 8- eiusdem translationem Procli hypotypo-seon astronomicarum positionum ,. Ptolemaei operibus adiecitSchrekenfuchsius. Basii. 1551. f. p. 333. sq. Vallae commen-tationes in Ptolemaei quadripartitum, inque Ciceronis partitio-nes & Tusculanas quaestiones, ac Plinii librum 11 histor. naturalis,prodierunt Venetiis 1502. f. conf. ba yle dictonar.

XIII. Restitutionem astronomiae a Purbacbio praeceptorecoeptam alacriter & prospere continuauit IO ANNES MVL-LERVS, REGIOMONTAN VS , f de monte Regio. (*)Editus est in lucem in oppido Franconiae Königsberg, g. 1436.postrid. non. Iun. Grammaticam domi edoctus, missus est a pa-rentibus Lipsiam, circiter duodecennis. ibi inter cetera sphaeri-cam doctrinam auidissime arripuit, coepitque astronomiae amo-re flagrare: 6 c quia ad illam necessariam agnouit arithmeticae Sigeometriae notitiam, ideo se ütriusque elementis discendis ira ad-dixit, ut mora non longa ea perceperit. Sed quia theoricamquoque astronomiae partem pernosse ardenter auebat, & qui-dam referrent, eiusmodi artis studium, in Viennensi academia,lub eximio professore Purbacbio efflorescere, eo iter suscepit,uix ephebus adhuc, sub annum seculi quinquagesimum primum.Ibi Purbachium salutauit, & testatus est, se fama ipsius sola addu-ctum eo peruenisse. hic uiciffim illum humanissime est amplexus.

Tradidit

(*) In dedicatione tabularum directionum ad Io. Archiep. Strigoniensi uocat

sc Je. Germanum dt Regiemome.