Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
305
JPEG-Download
 

S E C V L I X V.

305

Tradidit autem illi, sphaericam aliunde iam edocto, theoriam pla-netarum leuiorem, ut totius astronomiae ideam conciperet, faci-liusque subinde Ptolemaei lectionem aggrederetur. Circa Ptole-maeum cum occupatus esset, pastim illi occasionem fecit, so luen-di uaria problemata geometrica & se/e exercendi in subducendiscalculis. His penlis discipulus sic satisfaciebat, ut, quidpiamsemper lucraretur temporis, quod lectioni librorum mathemati-corum, latina lingua scriptorum, impenderet. Legit ergo Archi-medem, Iacobo quodam Cremonenii interprete proditum, & do-luit, fuisse neminem, qui Apollonio, Diophantoque & similibusmanum admoueret. Indicauit porro Purbachius, in astronomiaquamplurima diligentius inuestiganda fuperesse: exquisitam nem-pe punctorum eclipdcae cardinalium constitutionem,stellarum fixa-rum , maxime earum, quibuscurrf planetae comparari possunt,suis in locis designationem, siquidem, nisi id ante obtineretur,non posse planetarum loca certo obseruari designarique, nequeillorum; motus per certos canones distribui. Disseruit proin-de non semel de instrumentis, quibus Hipparchus Prole-maeusque usi, & de nonnullis aliis, quae possent ad obser-vandum adhiberi. Contigit aliquando, ut cetera inter, quaeuna obseruarunt, comparata martis stella ad fixas sibi proximas,deprehensa fuerit, totis duobus gradibus, a loco iuxta tabulas illiassignato, abesse. Plures obscruationes ab ipsis simul habitaeconsignatae non sunt, praeter tres eclipses lunares a. 1457.1460.

XIV. Per ea tempora Viennae bessarion Cardinalis com-morabatur, qui ab usque suo, ex graecia, Florentini concilii oc-casione, adventu, sic latinam linguam imbiberat, ut ipsam non mi-nus quam graecam patriam teneret. Is quia aman#peritusqueastronomiae erat, Ptolemaeum latinitate donare coeperat , quodvulgarem interpretationem ineptam plerumque indiligentemqueagnovisset. Sed cum propter negotia coeptum opus absolverenon posset, laetatus est, cum incidit in Purbachium, qui Ptolemae-um ad unguem teneret. Huic i lr cupiebat demandare id ope-

ris ,