Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
309
JPEG-Download
 

SECVLI XV.

309

aliquas ad a. 1470. ad regem Hungariae ex iralia allatas, sed quaecrebra &. manifesta diserepantia laborabant. Auctores ephemeri-dum literariar. Gall. a. 1702. p. 347. affirmant, ephemerides ad a.1442 in bibliotheca regia extare, conf. d. doppelmayer de ma-them. Norimb. p. 9.

XIX. Moliebatur Regiomontanus plurium aliorum scripto-rum .editionem, sed iter Romam suscipiendum, & praematuramors his laboribus impedimentum obiecir. Scilicet scripserat adRegiomontanum Sixtus IV. P. M. ut ad se accederet, decreuissesese Kalendarii reformationem aggredi, ac reperiri neminem, cu-ius opera & industria, aeque ac ipsius, posset adiutsri. Factaeipsi proinde sunt ingentes pollicitationes, creatusque interim fuitepiscopus Rarisbonensis. Relicto ergo Norimbergae Walthero,qui obseruationes continuaret, ipse Romam contendit a. 1475.M. Iulio, non sine applausu ibidem exceptus. Sed anno sequente1476, pridie nonas lulias, uel pestilentia, uel uti alii ferunt, insi-diis atque arte filiorum Trapezuntii, quod parentis eorum circaPtolemaeum & Theonem lapsus haud dissimularet, uid. tann-stetteri praf. tabulis eclipsium Purbachii praemissa, extinctusest, postquam uix quadragesimum aetatis annum finiisset. Sepul-tus est in Pantheone. Reliquias quasdam librorum eius postea1. schonervs uulgauir. petrvs ramvs Schob mathem. L.2.p. 65. inter inuenta Regiomontani refert muscam ferream, quaeex artificis manu egressa conuiuas circumuolitabat, & in dominimanum reuertebat: item aquilam aduentanti imperatori ex urbelongiffime obuiam, sublimi aere, quae imperatorem ad urbis por-tam comitabatur. De his omnibus copiosius edisserit gassen-dvs de uita Regiomontani d. 1 p. 522. cuius ductum merito secu-tus fui add. welch. adagii uitae german. philos p. 5. & dop-pelmayeri eruditus & lectu dignus liber, de mathematicis No-rimbergensibus-L. I. sub init, prodiit Norimbergae 1730. f. Ra-mi narratio modo memorata , quia nullus ex coaeuis scripto-ribus talium artificiorum meminit, pro incerta merito habetur,u. 1. g v 1 l. baieri disp. de Regiomontani aquila & musca fer-

Qil 3 rea