S E C V L X XV.
Z2I
quo solutio problematum astronomiae sphaericae, si phaeae admini-culo suscipienda explicatur.
Ad num. 24. Astrarium Regiomontani d. doppelmayerp.9. habet pro automato, quod motus stellarum artificiose imita-batur.
Cetera sub n. 3. 5, 6. 7. 8- 10. 11. 13. 18. 22. 23. typis ex-scripta non sunt: uerilimile etiam est, quaedam ex illis a Regio-montano tantum affecta uel destinata, non autem elaborata & adfinem perducta fuisse. Ast plus ille praestitit, quam breui, quouixit, tempore in rebus tam arduis expectari ab ipso posse ui-debatur.' .
XXV. Enimuero tacendum non est, quaedam Regiomonta-numscripsisse, quorum tituli in catalogo supra proposito non le-guntur.
1. Eiusdem oratio introduEloria iri omnes scientias mathematicas ,Patauiia. 1468 habita, cum Alfraganum ibi publice praelege-ret, prodiit cum rudimentis astronomicis Alfragani, & Albate-gnii scientia stellarum, cura Phil. Melanthonis Norimb. 15374. disserit in eadem breuiter, de historia mathematicarum di-sciplinarum, <5c praecipuis, qui eas illustrarunt, scriptoribus,nonnulla etiam in laudem earum, & sigillarim astronomiae,pro-'fert: queritur in fine de mathesis neglectu & peruersi philoso*
- phandi ratione.
2. Orationi illi iungitur docta praefatio Regiomontani in elemen-ta Euclidis; in qua de geometria generatim, de mensuris geo-metricis, de demonstrandi artificio,& argumentis librorum Eu-clidis exponir.
3. Eodem uolumine Albategnii scientia stellarum continetur, cuiIoannis Regiomontani additiones eruditae insertae sunt, qui-bus Albategnii doctrinam demonstrationibus geometricis & a-stronomicis palsim exornat.
4. A. 1528. Argentorati tractatus I R. de influxu flellarum , < 3 c deusu aflrologiae in medicina , germanice lucem uiderunt.
5. A. j534. Norimbergae Io. Schonerus , eiusdem Algorithmum
Ss demon-