Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
329
JPEG-Download
 

SECVJLI XV.

329

qui prognosticis suis magnam fibigloriam , prae ceteris suae aetatisastrologis , comparauit; scripsit m astrologia certa opuscula , quaeapud (loclos magno in pretio habentur. Obiit Viennae ex peste a.C. 149p Habuit discipulos multos; inter quos M. loannes Fabrisex IVeistcnburg , non parumprofecif)e videtur , qui & Christopho-rum Fabri , eius cognatum , A. A. magistrum in astrommica disci-plina egregie instituit.

IOANNES MVNTZ, ex Plabeirn , A. A. magister ,S. theol. baccal. formatus , & ecclefiae Viennensts canonicus , z>;strologia ita exceüuit , ut nulli sua aetate secundus iure aestimaripotuerit. Scripsit prognostica a stellis fumta , quae prae aliis omni-bus tunc in pretio erant. Obiit Viennae a. 1J03.

CAPVT XIV.

HISTORIA ASTRONOMIAE

SECVLI DECIMI SEXTI.

i.

H uius seculi historiam auspicabor denuo ab astronomis acade-miae Viennensis, in qua superiore seculo astrorum scientiafeliciter instaurata fuit, georgivs tannstettervs, in sae-pe laudatis tabularum eclipsium Purbachii prolegomenis , ce-lebrat

STEPHANVM ROSINVM, Augusta Vindelicum,A A. Magistrum, S. theol. baccalaureum, decretorum licentiatum,A ecclesiae cathedralis Vienn. canonicum, qui astronomiam ibi-dem aliquamdiu fidelissime docuit. Supputauit & tabulam decli-nationum stellarum fixarum , & uaria prognostica.

IOANNEM ANGELVM, Aicha-Bauarum,artium &medicinae doctorem, astronomum excellentem, in emendatione

T t libro-