Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
342
JPEG-Download
 

CAt>. XIV. HISTORIA ASTRONOMIAE

Z42

XIX. Circa ann. 1530. NICOLAVS COPERNICVSin expolienda amplificandaque astronomia strenue elaborauir. Inlucem editus est Thorunii Pruflise d. XIX Ianuar. a. 1472. Matereius foror germana erat Lucae JVazelrodii^ qui deinceps episcopa-tui Warmiensi praefuit. Domi latinis graecisque literis eruditusCracouiam fe contulit,ut philosophiae <3t medicinae daret operam:ibi etiam doctoris medici honore auctus est. Interim, quia a pri-mis annis magno mathefeos amore tenebatur, non neglexit praele-ctiones Alberti Brudzeuii , in eadem academia mathematum artesprofitentis, quem fuit & solitus conuenire & audire priuatim. A-strolabii usum & rationem cum ab eo didicisset, ac iam inciperetastronomiam penitius intelligere, ira fuit florente Regiomontanifama permotus,ut eius uestigiis, quam maxime posset, fnsistere de-creuerit. Incubuit etiam arti perfpectiuae, & eius occasione pi-cturam addidicit, quam in peregrinatione, quam meditabatur, sibiprofuturam putabat. Iter in Italiam ingressus est, annum acrensaetatisuigesimum tertium. Stitir.fe uero primum Bononiae öb'eru-ditionem & famam Dominici Mariae , Ferrariensis, qui astronomi-am ibi magna cum laude profitebatur. Fuit autem Copernicus Do-minici non tam discipulus, quam in obseruationibus adiutor & te-stis. u. g. I. rhetict narratio prima ad Schonerum, de libris re-Uol. N.C. f. 10. ed. Basii. 1541. voss. p.450. Romam cum uenis-set, breui uix quicquam minor Regiomontano fuit, unde illic ma-gno applausu factus est mathematum professor. Nonnullas quo-que ibidem obseruationes fecit, circa annum 1500. ^

XX. Post annos aliquot reuersusin patriam, ab auunculo siioL. Wazelrodio, adscriptus est collegio Canonicorum Warmiensi-um, ecclesiae cathedralis Frauenburgi,ad Vistulae oram siti Hunclocum nacto nihil aeque cordi fuit, ac coeli & siderum scientia.Cumque animaduertisset, astronomorum hypothescs aduerfuscommunem notionem peccare, dum, ut aequabilem motionemin coelestibus circuitionibus tuerentur, non ipsam penes centrumproprium, scd penes alienum, circuli nimirum aequantis, desume-bant & metiebantur, sibi hanc operam supisit, ut philosophorum

ftstro-