SfiCVII XVI.
343
astronomorumque omnium, quoscunque nancisci licerer, librosperuolueret, indagaturus, quotquot forent excogitata systemata,disquisiturusque, quicquid in iis foret uerisimilitudinis, quo posset demum elicere exquisitiorem aliquam coelestium motuum har-moniam, & partium mundi symmetriam, quam ea foret, quae abomnibus incunctanter admitteretur. Hic non multum moratushomocentricorum auctores, inprimis magnam rationem habuitduarum opinionum affinium, quarum unam Martiano Capellae, al-teram Apollonio Pergaeo attribuit. EtMartianus quidem aegypti-os aliosque ueteres imitatus, solem inter lunam martemque con-stituens, existimauit, mercurium & neuerem illi, ut centro pro-priorum motuum, circumduci, ac nunc supra, nunc infra, nunc adlatera ferri. Cum is uero sineret, ut lunam & solem, sic martern,iouem & siiturnum, circa terram ac centrum propriorum circui-tuum cieri, Apollonius solem delegit, circa quem, ut centrum,nonmodo mercurius & uenus, uerum etiam mars, iupiter &saturnus,suas obirent periodos, dum sol inrerim,uti & luna, circa terram, utcirca centrum, quod foret etiam centrum mundi & affixarum,mo-ueretur, quae propemodum deinceps Tychonis opinio fuit.
XXI. Magni fecit has opiniones Copernicus, quod utraqueeximie mercurii & ueneris circuitiones repraesentaret, caussam-que retrogrsdationum, directionum, stationum, in iis apparenti-um, exprimeret, & posterior eadem quoque in planetis superiori-bus praestaret. Veruntamen persensit, sibi ne ex posteriore qui?dem factum satis, quod sol, habitus praecipuorum corporum mun-danorum centrum, mundi tamen centrum non fieret; quodque,habita pro centro terra,sol circa ipsam circumductus, non motu so-lum annuo, sed diurno quoque, planetas circumraperet, ac distra-heret nunc in has, nunc in illas partes. Cum nosset uero, Pytha-goreos ablegasse terram a centro, & in eo, ut loco nobiliffimo,constituisse solem, corporum nobilissimum, ideo uisus sibi est per-uidere quidpiam concinni ordinis, si liceret modo uices commü-tare, hoc est, in centro solem sistere, & terram circa solem cie-re. Ita terra circa axem proprium gyrata, circuitionem ab
occa-