Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
345
JPEG-Download
 

SECVLI XVI.

345

terum innixus, perfecit opus sex distinctum libris ^ de orbiumcoelestium quibus, instar Ptolemaei, docendo sin-

gula geometrica methodo, totam aslronomiarmcomplexus est.

XXIII. Haec omnia perfecit circa annum 1530. Anno e-nim 1536, nicolavs schoenbergivs, Cardinalis Capuanus,datis ad Copernicum literis, eundem, ut nouas suas de mundolucubrationes studiosis communicaret, rogauit. Anno autem1539 georgivs 10ACHIMVS rheticvs, mathefeos Viteber-gae professor, Copernici hypotheseosque nouae celebritate per-motus, professione sua dimissa, in Prulliam ad Copernicum con-tendit, eiusque discipulum se professus est. Paullo post idemprolixas ad Io, Schonerum, mathefeos professorem Norimber-genfem, literas dedit, & quantum apud Copernicum profecisset,exposuit. Principio , inquit, ficstatuas uelim , doBiffime Schönere ,hunc nimm , cuius nunc opera utor , in omni doShrinarum genere ,&T* astronomiae peritia , Regiomontano non ejfe minorem . Libentiusautem cum Ptolemaeo confero , non quod minorem RegiomontanumPtolemaeo aestimem , sed quia hanc felicitatem cum Ptolemaeo prae-ceptor meus communem habet , ut institutam astronomiae emenda-tionem , diuina clementia absolueret. Cum Regiomontanus , heucrudelia fata! ante columnas suas posttas , e uita migrarit. Addi-ta est haec narratio editioni operum Copernici Basileensi, A. 15 66 .f. Interim opus suum praefationemque ad Paulum III. P. M.Copernicus Tidemanno Gysio, episcopo Culmensi dederat, quiidem redeunti in Saxoniam Rhetico commisit, atque hic, ut idemNorimbergae,curante editionem andrea osiandro, typis im-primeretur, operam dedit. Prodiit ergo ibidem a. x 543. f. Eo-dem anno die 24 Maii: Copernicus, paullo post, quam operis e-diti exemplum ad se destinatum accepisset, sanguinis profluuioextinctus est, cum antea tota aetate ualetudine fatis firma fuisset.Sepultus est in ecclesiacathedrali Warmiensi uid. gassendi ui-

1551. meminit: Ego, ait Copernicus, ß ad sextantes, quae sunt scrupuladecem, ueritatem in motu sellarum adducere potero, non minus exultabo a-nimo, quam ratione normae reperta Pytbogorar» accepimus.