Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
354
JPEG-Download
 

CAP. XIV. HISTORIA ASTRONOMIAE

Z54

nimirum obseruationes Copernici, cum Ptolemaicis & Hi pparchicis,indeque nouas tabulas condidit, quarum usum canonibus praemisifis luculenter exponit. Monet, Copernicum, alterum ueluti Pto-lemaeum, constitutis quidem obseruadonibus, demonstrationes &motuum caussas doctissime tradidisse, sed laborem tabulas consti-tuendi adeo defugisse, ut si quis computet ex ipsius canonibus, nequidem ad eas obseruationes computatio congruat, quibus funda-mentum operis innititur, u. dedicat, ad Albertum.

Sequebatur a. 1554. Tubingae 4. primus liber tabularum di-feSHonum , accedunt canon foecundus ad singula scrupula quadran-tis propagatus, & noua tabula climatum, parallelorum & umbra-rum, Lr appendix canonum secundi libri direElionum , qui in Regio-montani opere desiderantur. Dedicatus est Alberto Duci Prusifige. Supplet ea, quae in Regiomontani tabulis directionum o-missa sunt. Nimirum agit de inuentione sinuum, & de constru-ctione canonis foecundi, quo sinus pro singulis scrupulis totiusquadrantis, assumto radio 10,000,000, continentur, ascensiones ob-liquas a 6ogr. ad finem quadrantis producit: usum quoque harumtabularum in solutione problematum sphaericorum docet.

Moliebatur praeterea plurium aliorum librorum editionem,qui in priuilegio Caesareo, tabulis Prutenicis praefixo, enumeran-tur. Ephemerides nempe singulorum annorum aliquot futuro-rum, ex recentibus tabulis computatae. Tabulae ortuum & occa-suum stellarum fixarum plurimarum, ad ueterum uaria & recen-tiora tempora, per multa climata. Chronicon. Calendarium eccle-siasticum. Historia annorum, fiue calendarium astronomicum.Isagoge sphaerica. Hypotyposcs orbium coelestium. Compositionoua quadrantis. Doctrina triangulorum planorum & sphaerico-rum. Commentarius in opus reuolutionum Copernici. Com-mentarius in XV Euclidis, it. in geographiam Ptolemaei. Opti-ca Alhazeni Arabis. ReinholdUs etiam obseruationes astronomi-cas,sed quadrante ligneo, habuit,quem Vitebergam a. 1575transiens uidit, & admiratus est, tantum cultorem astronomiae non

aliis