378
CAP. XIV. HISTORIA ASTRONOMIAE
pendit. Eo anno scripsu commentarios in geographiam Ptole-maei , eamque nonis tabulis auxit. Ephemerides annorum 20, abS. 1564 ad a. 1584- Veneriis 1 564. 4. prodierunt, praemijsts Isa-gogicis, ßue introduElionibus, quibus non solum ea, quae ad intelli-gent iam usumque ephemeridum faciunt, pertraSlai, uerum etiamnon pauca ad uniuersim aßronomiam spe&antia, illique maximenecessaria & ab aliis praetermissa docet. Singulis annis praefigitvaticinium peculiare astrologicum, ubi non intra limites meteoro-logicos subsistit, sed ad eventuum politicorum & fatorum ipsiusreligionis praesagitionem, nimia veterum fabularum fiducia, pro-cedit. A. 1580 Tabulas Qregorianas, ex Prutenicis deductas, promotu octavae sphaerae & luminarium, deque Kdendarii correctio-ne & computo ecclesiastico,scripsit, ricciol. p. 39.
LXXVI. A. 1564. Vitembergae 8- prodierunt SEBAS-TIANI THEODORICI WINSHEMll nouae quaestio-nes sphaericae, de circulis coelestibus & primo mobili, in gratiamstudiosae iuuentutisscriptae. Fatetur in praefatione, quod prae-cipue Peuceri ductum in elementis sphaericis secutus fuerit. Ex-plicat nempe hanc doctrinam quaestionibus & responsionibus, &sperat, quemlibet, mediocri ingenio & cognitione numerorumpraeditum, eam absque praeceptore assequi posse, docuit mathesinVitembergae ab a. 1535 ad a. 1570, postea medicam cathedram or-nauit. recufus est liber modo laudatus Viteb. a. i;8z IdemWinshemius a. 1563 Vitebergae 8- edidit compendium logisticaeastvonomicae.
LXXVII. A. 1565 LEONHARD DIGGES, s. Dig-saeus, Collegii Vniuersitatis Oxonii socius, Londini anglico sermo-ne edidit prognosticationemperpetuam, ßue regulas , quibus tempe-statis uicissttudines praedici postsunt, a sole, luna ftellisque desum-tas. Cui subnectitur operum Copernici accurata deseriptio. a n-Tonivs a Wood, in historia & antiquitatibus uniuersitatis 0X0-niensisLib.il. p. 62. auctorem tanquam mathematicum excellen-tiffimum laudat, qui regulas meteorologicas breues & haud iniu-cundas praescripserit.
LXXIIX.