580
CAP. XIV. HISTORIA ASTRONOMIAE
braeam & theologiam Vitebergae, lenae, Heidelbergae & Altorfii,ubi uitam finiit a. 1599.12. Maii. dopvelmayer p. 81.
LXXXI. A. 1570. FRANCISCVS BAROCIVS,Patricius Venetus, scripsit libros IV cosmographiae , quae eil isa-goge quaedam in magnam Ptolemaei construElionem. In praefatione84 errores Sacro-Bosci, & sectatorum eius, praecipue circa signo-rum ascensiones, detexit, ricciol. Chron. p. 34. Idem pro-cli commentarium in Lib. I. Euclidis latinitate donauif. ed. Pata-uii 1560. f. quo tempore Barocius, uti effigiei eius inscriptum le-gitur, 22 annorum iuuenis erat. Tr. de admirando geometricoproblemate de asymptotis prodiit Venet. 1586. 4.
LXXXII. A. 1570. Rostochii HENRICVS BRV*CAEVS, Alostanus Flander, Artium & medicinae doctor,&mathematicus Rostochiensis, libros III de motu primo, & institu-tiones sphaerae uulgauit: additus est tr.breuis*& crepusculis-, & ex-plicatio doctrinae &inuentionis sinuum, nec non catalogus astro-nomorum , qui usque ad a. 1550 floruerunt, recusae sunt cura e-rasm. stokmanni, Hamburgensis, philos naturalis professorisRostochii. 1604. 8- Obseruationem eclipsis lunae,ab ipso a. 1584.habitam,laudat barrettvs lib. 3. histor. coel. p. 85 - add. Ric-ci oli Almag. Lib. V. p. 363.
LXXXIII. Eodem tempore mathesin & astronomiam scri-ptis illustrauit CONRADVS DASYPODIVS, matheseosprofessor Argentinensis. Anno 1572 Argenror. 8- publicauitsphaericae doElrinaepropositiones graecas < 5 t latinas, quibus Theo-dosi libri III de sphaera, eiusdem lib. I. de habitationibus, & li-bri II de diebus & noctibus, Antolyci lib. I. de sphaera mobili, e-iusd. libri II de ortu & occasu stellarum, & Barlaami libri VI lo-gisticae astronomicae, continentur. De quibus suo loco iam di-ctum est. In lexico uero mathematico a. 1573. Argent. 8 p. 29.fq. & in institutionibus mathematicis Part. III. a. 1593. ib. 8- p-118. astronomiae elementa tradidit. A. 1570, iussu SenatusReip.Argentinensis, horologii astronomici , quod hodienum in templo
cathedrali