Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
382
JPEG-Download
 

CAP. XIV. HISTORIA ASTRONOMIAS

38a

bita, Gap. VI. §. 10 & 18- de automato boethii See. VI, cap.VII. §. 33. de Arabico , uel Perfico , quod Carolo M. oblatum di-citur, cap. VIII. §. 3. explicaui. Haec ars horologia automatafabricandi, ut uensimile est, instaurata primum fuit in Germania;nam circa sec. XV. &, uti creditur,!ante Regiomontani tempora,magnum illud Horologium Norimbergenfibus in usu fuit, quodRegiomontanus, 6c post eum Waltherus, perfecerunt, doppelm.de math. Nor. p. 25. walthervs ipse horologium bene corre-ctum habebat, quod de meridie ad meridiem redibat ad unguem,cuiusque tempus cum calculo fere concordabat, uid. obseruat. Wal-theri a Schonero editae f. 50. ad ann. 1484. fol. 32. edit. Snellii,Verum Seculo XVI artifices organa illa magis magisque emen-darunt, uariisque nouis inuentis exornarunt. Cuiusmodi speci-mina, Drefdae & Cassellis, in technophylaciis, omni admirabi-lium operum genere instructillimis, hodienum nituntur, quae

D. A V G V S T 11 . EI. glor. mem. & D. GVIL 1 ELMI

Hassiae Langrauii, auspiciis elaborata sunt, pavlvs fab&ICIVSjmedicus, in dedicatione orationis de encomio sanitatis , Viennae a.1557 recitatae, ad Sebastianum Grollium, patricium Norimb.scri-bit: Andreae Wolfio , Quaestori Ratisbonenfi, hospiti tuo , uiro in-tegerrimo^ paratur iam id , quod ipfius nomine petiuisti , horologium;exigua quantitate eft,£? fine ambiguitate in eo non modo minuta,sed etiam secunda scrupula , imo £? quindena tertia scrupula , no-tavi poterunt , ut res ipsa indicabit, uid. doppelm a yer de M.N. p. 125.GVID0 PANciROLLVs, qui circa a. 1570 libros suosde rebus memorabilibus, tam deperditis, quam nouis inuentis,composuit, Parte IITit. 10. Hodie , ait, horologia ita subtiliterelaborantur , ut qua uelis hora te excitent. Inuentusque est confi-ciendorum istorum modus , ut etiam absque libramine appenso , uelin mensa poni , uel a collo suspendi poffint , amygdali instar uel ali-ter effovmata. Quaedam etiam lunae statum in coelo repraesen-tant. Neque bis I tamen terminis constitit humanum ingenium.Quoddam enim apud Reucr. D. Delphinum nidi , quod circa corona-rium illud aes suos habebat circulos,solis etiam eclipfin demonstran-tes. Per eos quoque fol procedens,in eodem deprehendebatur figno ,

qm