SECVLI XV I.
3£I
ßelium , & Christianum Longomontanum habuit, quorum altetdeinceps V.tembergae, alter Hafniae,matheseos professionem cumlaude gessit. Sed Tychonem mox taedium cepit , uariorum,quae Benaticne experiebatur, incommodorum. itaque a- 1600consilium Imperatori de Praga repetenda, iignificauit. Caesar af-senfit, & aedes Curtianas, quae prae ceteris Tychoni placebant, iaeius usum a Curtii uidua redemit: in quas Tycho a. 1601. M.Febr. migrauit. Mox a Caelare Tychoni Keplerus, adimor iaobseruationibus & calculis datus. Sed dum operae alacriter pro-cedebant, morbus repentinus, quem ex urina, diutius, post lar-giorem in coena, ad quam eum Rosenbergius inuitauerat, potum,retenta, contraxerat, Braheum a. 1601. die XXIV Octobris, fu-nesto casu e uiuis sustulit, anno aetatis LV. De uita Tychonislegenda inprimis sunt ea, quae ipsi: in astronomiae instauratae me-chanica sol. F. sq. narrauit. De eadem ex instituto agunt 10. ies-senivs a iessen, in oratione funebri, dicta Pragae, in funereTychonis d. IV. Nouemb. a. 1601. ed. ib. 4. additur essig es Ty-chonis, insignibus tum ipsius,tum maiorum eius exornata: & lu-culentius petrvs gassendvs, de uita Tychonis libris VI, Tom.V. oper. p. 387. sq- prodiit etiam Hagae Comit. 1654.4. unde ple-raque modo enarrata , & in angustiores terminos contracta, de-lumsi. De discessu suo ex Dania, & statu rerum in Germania& Bohemia, Tycho peculiarem'a. 1599. die 18. Sept. epistolamad M. Andr. Velleium ssripsit, editam ex MS. a god. bern. cas-Sebvrgio. lenae T730. 4.
C. Scripta Tychonis sunt sequentia: A 1573 Contemplatiomathematica stellae nouae in fine an. 1572 primum conspectae,Hafoiaea D. ioanne pratense, durante adhuc stella uulgata,& a Tychone Tom. I. progymn. astr. p. 582. sq. inserta. A 1596Vraniburgi 4. prodiit liber primus epistolarum. A. 1598. f. Wan-desburgi aftronomiae instauratae mechanica. A. 1602. 4. Franco-furti Progynmasmatum aftronomiae instauratae Pars L de restitu-tione motuum solis & lunae, stellarumque inerrantium, & prae-terea de admiranda noua stella, a. 1573. recusa est Pars I. a. 1648.
Frf.