4 02
CAP. XIV. HISTORIA ASTRONOMIAE
CXVV CHRISTOPH ORVS CLAVIVS , cuiusmodo mentionem inieci, inter eos, qui hoc seculo astronomiampromouere conati sunt, iure meritoque suo numeratur. In lu-cem editus est, Bambergae a. 1537, Jesoitarum societatem Ingressus, Coimbricam in Lulitaniam missus fuit, ubi egregia eius &ad mathesin colendam maxime idonea indoles sese prodidit: po-stea mathesin Romae docuit, illiusque peritia sic excelluit, ut eiusaudiendi caussa multi eo uenisse dicantur. Tycho, Maginus, a-liique per litteras eum consuluerunt narrat Ricci olv‘s inchron.p. 32. Rauizzam praeceptorem suum dicere solitum, non mino-rem a Clauio in mathesi, quam a Suario in theologia auctoritatem& ornamentum societati leso accesiisse. gregorivs leti in ui-Tä Sixti V. lib. 9. ad ann. i;8i, perhibet, Pontificem illum deCla-uio tale indicium tulisse: Si Iesuitae nulla alia ve de orbe terro-sum bene fuissent meriti , id tamen laudi iis cederet , quod Clauius ,mathematicus tam eruditus Qf celebris , e scholis eorum prodierit.Cum Gregorius XIII emendationem Calendarii ad formam Lili-anam moliretur, Clauius Congregationi hunc in finem institutaeassedit, & reformationem ipsam promouit, ac iussu Pontificis lu-culentius explicauit. Opera mathematica Clauii, Tomis V com-prehensa, Moguntiae 1612. f. prodierunt. Ad praesens institu-tum pertinent Gnomonices libri VIII, in quibus non solum ho-rologiorum solarium,sed aliarum quoque rerum, quae ex umbragnomonis cognosci possunt , descriptiones geometrice demon-strantur. Romae 1581- f- opus in suo genere ceteris omnibusabsolutius, & propter demonstrationum subtilitatem maximopereaestimandum. Commentarius in sphaeram I. a S. Bosco. Romae1585. 4 Calendarii noui apologia aduersus Mich. Maestlinum, Ro-mae 1588- 4. Liber de forma r cf usu aflvolabii , in quo usum hu-ius instrumenti ampliorem & faciliorem reddere nititur. Romae.1593.fi Opus de calendario Gregoriano, Romae 1603.fi in quo ple-raque, quae in apologia tradiderat, repetuntur, responsio ad con-uicia los Scaligeri in calendarium Gregorianum. Mogunt., 1606.4. Moritur Clauius Romae, a. 1612. conf. erythraei Pina-coth. p. 176.
CXVI.