Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
408
JPEG-Download
 

408 CAP. XIV. HISTORIA ASTRONOMIAE

uium queritur, quod Christoph. Rothmannus (Rotzmannum uo-cat) inuentam a fe circa a. i;8;, ha extremis uerstis Pomera-niam oris Poloniae, & a. 1586. Wilhelmo H. L. oblatam de sy-stemate mundi hypothesin, Tychoni propalauerit, & quod Ty-cho inuentionis honorem in dubium uocauerit. Nimirum con-tendit ille, Apollonium Pergaeum iam perspexisse, quod sol solomotu annuo gaudeat, terra uero uertigine sua motum siderumcommunem efficiat: cui sententiae Vrsus subscribit. Sed Tycho-nem paffim conuitiis proscindit & durissime indigniterque tra-ctat. utitur Vrsus in posterioris tractatus inscriptione, mathema-tici Caesarei titulo.

CXXIV. IO ANNI BAPTISTAE PORTAE,Neapolitano, singularis ingenii & eruditionis uiro, locus in histo-ria astronomiae dandus est, quia a. 1588 Neapoli 4. interpretatio-nem pruni libri Magnae ConftruSlionis Ptolemaicae , cum commen-tario Theonis, in lucem emisit. Fuit ille auctor sodalis academiaesecretorum & otiosorum , quae diu Neapoli floruit. Ceteraeius scripta, magia naturalis, physiognomonica, de refractionibus,villa, a praesenti proposito aliena sunt. Excessit e uiuis a. 1615,aet. 70.. voss. p. 195.

CXXV. A 1588 IOSEPHVS AVRIA, Neapolitanus,in Autolycum de sphaera , Euclidis phaenomena , Tbeodofium de ha-bitationibus & de diebus & noctibus commentatus est. blanca-Nvs Chronol. mathemat. p. 61. voss. p. 386.

CXXVI. A. 1589 IOSEPHVS SCALA, medicinae do-ctor, Venetiis ephemerides ex tabulis Magini consignauit, & usquead ann. 1600 continuauit, ricciol. p. 30.

CXXVII. A. IJ90. Heidelbergae 4. IACOBVSCHRISTMANNVS, Ioannisberga prope Moguntiam ori-undus, mathefeos professor Heidelbergensis, Alfragani elementaafironomica , ex codicibus uetustis Bibliothecae Palatinae, latinevertit, expleuit & scholiis illustrauit. adiunxit commentarium de

calendario