CAP. XIV. HISTORIA ASTRONOMIAE
4IO
& coelestium sphaerarum problemata,calculo.triangulorum sphae-ricorum soluenda, traduntur. Tomus II astronomiam continet.Moritur Steuinus Leidae an. 1633. Elogium eius scripsit adria-nvs romanvs in praefatione methodi polygonorum.
CXXIX. A. 1591 Francos. 8- prodiit IORDANI BRV-NI, Nola Neapolitani liber uersibus conscriptus, de hmumerabi -Mbus , immenso cf infigurabili. Dedicatus Henrico Iulio, DuciBrunsuicensi. Contendit ille, coelos finitos non esse, sed aethe-reum unum spatium, circa omnia astra, sicut circa tellurem & so-lem. duo esse astrorum genera, soles & terras, nullam uniuersi fi-nitatem, aut ultimam mundi superficiem, neque tellurem, nequeullum corpus in medio haerere, cometas esse planetas & terras,seu mundos: omnes mundos statuit dissolubiles, plura specie di-stincta infinita, finite mobilia, fixas totidem soles, nec compertumplanetarum numerum, circa hunc solem, nec spectabilem circaalios, tellurem habitabilem intus & extra, innumerabilia animan-tium, tum nobis sensibilium, tum occultorum genera complecti-Cum autem Brunus in Angi ia librum abum atheum, sub titulo:fpaccio de la bestia trionfimte diuulgasset, isque apud eum inuen-tus fuisset Venetiis, carceri inquisitionis mancipatus, & quia erro-res de transmigratione animarum, spiritu & aeternitate mundi, Scalios, reuocare nolebat, Romae a. 1600. 17. Febr. in campo Flo-rae combustus est. conf. morhofii Polyhist. Tom. II Lib. 11 . Part.II. §. 5. p. 344. bayle dictionar. reliquos B uni libros enumeratfran ciscvs de monte, Silesius, in oculo sidereo. Dantisci1644. 4. germanice edito, sub finem. Idem nuper egit caro-lvs Stephan vs iordanvs V. D. apud Rotzlouienses mi-nister Gallicanus, in disquisitione historico literaria de IordanoBruno.
CXXX. A. 159z. Venetiis f. IO. PAVLLVS GAL-LVCCIVS, Aloensis, protulit in lucem specnlnm Vranicum ,in quo uera loca, tum octauae sphaerae, tum septem planetarum,mira facilitate, ad quodlibet datum tempus, ex Prutenicarum ra-tione, colliguntur. Vna cum regulis fabricandi XII coeli domi-cilia,