Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
417
JPEG-Download
 

SECVLI XVI r.

417

prolatum, contra dubia, quae mouerat Maestlinus. deinceps enar-rat obscruationem, mercurii sub sole, die £-§- IVlaii. p. m. a. 1607Pragae uifi, imagine solis super tabula alba, radiis per paruum cu-biculi obscurati foramen illapsis, spatio 14 circiter pedum a fora-mine, depicta, testesque huius spectaculi laudat.

A. 1609. Pragae 5 . Astronomia noua cdttoXoymos, C Phyficacoelestis , tradita commentariis de motibus stellae martis , ex obster-nationibus Tycbonis Brahe, plurium annorum pertinaci studio ela-borata. Hoc opere inprimis id agit, ut ex obseruationibus Ty-chonicis demonstret, eccentricitatem aequantis martis bisecandam,& pro circulo elliplin substituendam esse, motumque planetarumomnium in ellipsi secundum has duas regulas fieri: 1. ut sectoresorbitae planetae, radiis e foco ad ellipsis peripheriam eductis for-mati, semper proportionales sint tempori, quod labitur, dumplaneta arcum ellipticum finter radios ante dictos comprehen-sum peragrat. 2. Vt | tempora periodica planetarum inter sesint in sesqui plicata ratione distantiarum mediarum a sole, h. e.ut quadrata temporum periodicorum sint ut cubi distantiarum;unde sequitur, celeritatem planetarum mediam habere reciprocamrationem radicis quadratae distantiae mediae, uid. cap. 1 6 . 44. 45.In introdu£fione praemissa systema Copernicanum copiosius com-mendat & contra aduersarios defendit..

A. 1610. Francos. 4. Tertius Interueniens. d. i. Warnung anetliche Theologos , medicos Philosophos , sonderlich D. Phil. Feste-lium , dass fie bey billiger Verwerfung des Sterngukeristchen Aber-glaubens , nicht das Kind mit dem Bade ausschütten , und hiermitihrer Profesßon zuwider handeln . Ediderat D. philippvs fese-livs, medicus, tractatum germanicum, in quo totam astrologi-am, tanquam artem uanam & nugiuendam damnauerat: alius ue-ro medicus d. helisaevs roeslinvs immeritas astrologiaelaudes tribuerat; intercedit ergo Keplerus, ne quid in praejudici-um tertii decidatur, & ut ius tertii, siue Physicae & Psycholo-gie, saluum fit, scriptione hac sua prouidere conatur. Putat,Ari vires astrorum observatione & experimentis proditas, quae

Ggg negari