SECVLI XVII.
423
bus demonstraris, de diametris solis & lunae obscruandis, de mo-tu lunae diurno & horario, in coniunctionibus & oppositionibusinueniendo, de motu <Sc angulo latitudinis, lunae & solis paralla-xi, adiecto multarum eclipsium, iuxta hypothesin Keplerianam,examine. Hunc Kepleri Hipparchum, cum aliis eiusdem manu-scriptis, quae in heredum Heuelii scriniis diu latuerant, ab his red-emit D. MICH AEL GOTTLIEB HANscHivs, spemque editioniseorum, in epistola ad affonomos uulgata, uid. AB. Erud. 1709p. 141, fecit, sed hucusque tantum epistolae Keplerianae cum re-sponsionibus Lipsiae 1718 f. prodierunt, conf. AB. Erud. 171gmens Ian. ’
VI. Contemporaneus Keplero fuit GALILEVS GALI-LEVS, Vincendi Galilei, patricii Florentini filius, natus Floren-tiae an. 1564. Venedis primum degit aliquamdiu, donec ipsiprofelfio matheseos in academia Patauina, cum octingentorum au-reorum stipendio, quod, inuento ab ipso perspici Ilo, ducentisquotannis numis aureis ex S. C. auctum est, ipsi conferretur! Hocmunus per XIIX annos gessit, indeque a Cosmo II, Magno Thu-sciae duce, Pisem, matheseos docendae caussa, uocatus, & mathe-matici Florentini primarii dignitate auctus est, ea quidem condi-tione, ut singulis mensibus centenos numos argenteos magnos,quos laminas uocant, acciperet, & alium, qu^m uellet, munerisfui uicarium, & tanquam hypodidascalum, sibi sufficeret. Deastronomia bene meritus fuit Galliens, maxime propter obserua-tiones coelestes, perfpicillo suo habitas. Cum enim a. 1609 Ve-nedis rumor ad eius aures peruenisset, fuisse a quodam Belga per-fpicillum elaboratum , cuius beneficio obiecta uisibilia, licet ab o-culo inspicientis longe dissita, ut propinqua cernebantur, & hu-ius mirabilis effectus nonnullae experientiae circumferrentur,qui-bus alii fidem praebebant, negabant alii, tandehique idem illi ia-cobvs BADovERE, Gallus, Lutetia per hieras confirmaret, Ga-lliens animum applicuit ad rationes inquirendas, nec non mediaexcogitanda, per quae ad consimilis orgamctnuentionern deueni-ret. Hanc, innixus doctrinae de refractionibus, tandem marte
proprio