Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
436
JPEG-Download
 

4Z6

CAP. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE

pro inuenienda aequatione lunari, idem disserit in Epit. astron. p.673. & in Rudolphin. c. 20, p. 57. conficiebat nempe orbitam pla-netae ellipticam compositione aliqua circulorum, usus apparatuPtolemaico./>r0P7/oy?«v/ quoque ad annos 1615. 1616 1617edidit,a Keplero in ephemeridibus p. 16. laudata, eiusdem velatio de co-meta a. 1607 prodiit Hamburgi a. 1618- liber eius de lslandia «Sc.Groenlandia exiit Rostoch. 1616. 8 • conf. 1. a. fabricii centuriaFabriciorum p. 16. & centur. II. p. 28.

XVI. Sed quia bona pars inuentorum, quibus astronomiaaeuo recentiore, ditata fuit, perfpicilli, liue tubi optici beneficioin lucem protracta est, ratio instituti iuber, ut de admirandi huiusorgani inuentione pauca hic inspergam. Certum quidem est, pri-mam telescopii compositionem, in Hollandia, cuidam perspicillo-rum confectori, casu obtigisse, cum forte fortuna per cauum &connexum nitrum, quorum illud oculo admonebatur, hoc in ob-lecta uertebatur, utrumque uero debito interuallo, situque paral-lelo distabat, res remotas adspiceret. Liquet ergo, hoc artificium,quod cuilibet, tubum opticum manibus uersanti, statim in oculosincurrebat, non diu occultari, sed idem quemlibet, artis poliendivitra peritum, absque magistro facile imitari, institutisque ali-quot experimentis perfectius reddere potuisse. Ita euenir, utpostquam fama de tali tubo duobus uitris instructo ad alios per-venerat, mox plures eius constructionem haud infeliciter tenta*rent: quemadmodum Galileum & Marium fecisse antea diximus.Mirum itaque non est, quod de primo telescopii inuentore scri-ptores minime consentiant. Interim tres sunt Hollandi, qui deinventionis gloria certant, zacharias iohnsen, Middelbur-gensis Seelandus, ioannes lippensvm uel Lipperbey , & ia-cobvs metivs. Ionsio integro libro inventionem asseruit pe-trvs borellvs, Medicinae Doctor, Regis Christianiss. Consi-liarius < 3 c medicus ordinarius, in Tr. de uero telescopii inuentore ,cum breui conspiciliorum bifloria Zf centuria obseruationum micro-■scopicarum. Hagae Comit. 1655. 4. Ionsium scribit cap. 12. a.1590 admotis oculo duobus conspicillis, lentibus nempe caua &

conuexa,