Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
452
JPEG-Download
 

4J1

CAP. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE

editas igitur Rudolphinas Danicae in pretio elfe desierunt uid.hexeri praes, ephemerid. a. 1 666. Scripsit praeterea complu-res dissertationes & opuscula geometrica & astronomka, laudataa Bartholino in Tr- descriptis vanorum, & mollero in hy-pomnematibus ad eundem librum p. 184. Natus est Logomon-tanus, in pago Longomonti Daniae, unde & cognomen assumsir,a. 1562, patre rustico, studiis operam dedit Wiburgi & Hafniae,unde Tychoni ob matheseos peritiam commendatus , integrooctennio cum illo Vraniburgi uixit, & laboribus eius Vranicisnon solum interfuit, sed magnam partem praefuit. Inprimis ue-ro eum in canone fixarum reformando, & in lunae theoricatuncinchoata adiuuit, quin etiam ad Tychonem in Bohemiam se con-tulit, atque aliquandiu apud ipsum degit, & cum patriam repe-tere uellet, egregio testimonio ab illo ornatus est. A. 1603 Re-ctoris scholae Wiburgensis officium suscepit, mox a. 1605 Hafni-am, ad professionem superiorum mathematum subeundam uoca-ms-, eam magna cum laude, usque ad ann. 1647, quo obiit,gessit.

XXXIV. A. 1621. Veneriis.4. SCIPIO CLARAMON-TIVS, eques Caesenas, philosophiae professor Pisanus, Anti-Tychonem edidit, in quo contra Tychonem & nonnullos alios,rationibus eorum ex opticis & geometricis principiis solutis, co-metas ssiblunares esse, non coelestes, demonstrare nititur, cuiHyperaspistem opposuit Keplerus. sequebantur a. 1626 Apologiapro Anti-Tychone. a. 1628 libri III de tribus nouis fieUis , anno-rum 1572. 1600. 1604. quos refellit Syst. Cosm. p. 266.

a. 1633. defenßo altera Anti Tycbonis. italica. a. 1636. Amstelod.4 supplementum Anti- Tychonis , de sede sub lunari cometarum , necnon examen censurae Io. Camilli Gloriosa in librum de nouis stel-lis. Constat hoc supplementum tribus opusculis. 1. Consideratobseruationes Indicas cometae a. 1618, a lesuitis Goae&in Ma-labaria habitas. 2. soluit rationes pro coelesti cometarum sede,quae post Antitychonem prodiere, & ad auctoris manum perue-nere, qua occasione obseruationes comet rum, habitas a. 1577,1582,1585, 1597, 1607, 1618. sub examen uocat. 3. in libello

apolo-