SECVLI XVII.
455
mathematicis disciplinis, deinceps Argentorati medicinae operamdedit, u. praes, tr. de usu planisphaerii. Keplero, quem calculissubducendis adiuuit, tam charus fuit, ut ipsi filiam in matrimoni-um collocarer. medicinae doctoris & mathematum professorisextra ordinem dignitatem obtinuit Argentorati, peste extinguiturin patria a. 1633. d. 26. Decembris.
XXXVII. A. 1626 Dilingae 4. ALBERTI CVRTII,Monachiensis Bauari, S. I. nouum coelisystema prodiit. Hypothe-fin eius pro prima lunae inaequalitate explicanda suae consenta-neam keplervs praec. Rudolphin. c. XXV. p. 79 laudat. Pro-babat nempe Curtius librationem planetae in itinere elliptico, seduti Repletus loquitur, uectem eripiebat; transferebat enim areamtrianguli in punctum aequätorium Ptolemaicum. Idem A. Cur-tius , sub nomine ficto LVCI 1 BARRETTI, quod per ana-gramma ex priore productum fuit, (*) diu post, nempe a. 1666,Augustae Vindel. f. euulgauit historiam coelestem , ex libris com-mentariis mnnuscriptis obferuationum uicennalium Tychonis Bra-he. Scilicet post Tychonis mortem, commentarii obferuationum,quorum ille libros XXI in appendice mechanicae astronomiaefol. H numerauit, Caesaris mandato, Keplero traditi fuerant, utiis, pro condendis nouis tabulis, uteretur, quibus absolutis, Curti-us a. 1629 Repletum, ut restitueret codices, admonuit, ne uiris do-ctis diutius negarentur. Ille autem tergiuerßbatur, & eos librospignoris loco retinere nolebat, donec destinata stipendia integrerepraesentarentur. Keplerum biennio post mors abstulit, obor-taque non diu post ingentis belli procella, quae toti germaniaeincubuit, ut de sideribus nemini cogitare liberet, uigilauit tarnestetiam inter bella Ferdinandi III Caesaris prouidemia, qui cumintellexisset, quo loco hi commentarii expectari possent, quos Ru-dolphus Imperator tantis impensis a Tychone redemerat, eam cu-ram georgio comiti MARTiNizio, Regni Bohemiae Supre-mo Cancelkrio, demandauit, cuius uigilantia singularique indu-stria effectum, ut hi libri e latebris eruerentur. Alia deinde ex a-
liis
(*) Conf. Ricci oli astron. rcform. IV. 9. x. 329