Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
458
JPEG-Download
 

458

CAP. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE

asseruisset, omnes dies naturales esse inter se aequales, & oscilla-torias esse lunares prosthaphaereses, haec uberius obseruatis ecli-psium declarat, & p. 2%. ideam uel fundamenta tabularum solis& lunae enumerat, & in progressu toro libro calculi Atlanticiconsensum cum obseruationibus aliis, mixime Tychonicis, mon-strat. Tabulas suas accommodat meridiano maris Atlantici, quitransit per Holam Islandiae. Verum examen ab aliis curiosiusinstitutum docuit, Wendelini calculum saepe plus exorbitare, quamLansbergianum uel Tychonicum, adeoque sublata dierum natu-ralium aequatione, dissidia tabularum haud tolli, conf. ricciol.praes. Alm. p. 12. 16. Ad Gassendum aliquot ab a. 1635 ad a.1648 dedit epistolas prolixas, in quibus de argumentis astronomi-cis agitur: exeant Tom. VI. oper. Gassendi p. 427, 453,457,458,482, 493, 500, 501, 503, 507, 509, 512. Natus est WendelinusLuminarci in Belgio, primum Diniae in Gallia, reuertens ex Ita-lia in patriam, bonas literas docuit, postea fuit Canonicus Conda-tensis (Conde) in Belgio, & Antuerpiae& Hercae uixir.

XXXIX. A. 1627 Duaci 4. CAROLVS MALAPER-TIVS, Montensis Belga, S. I. produxit in lucem sidera Austriacaferiheliaca , astronomicis hypothesibus illigata. Statuit, maculassolis planetas esse, qui solem circumeunt. Moritur an. 1630, aer.49, Victoriae in Hispania, cum Madritum ad mathesin docendam,quam antea Duaci & in Polonia professus fuerat, proficisceretur.

XL. A. 1627 Augustae Vindelicorum fol. mai. typis excu-sum est: Coelum stellatum Christianum , ad maiorem L)ei omnipo-tentis ,sanSiaeque eius , tam triumphantis , quam militantis eccle-sta e phriam , obdu&is gentilium fimulacris eidem domino Zf creato-ri suo postliminio quas restitutum: humili conatu Zf noto IVLIISCHILLER!, Augustani , V. I. 1 ). Sociali opera IO A N NISB AVERI IC. Vranometriam nouam, priore accuratiorem locu-pletioremque, suppeditantis: Matthiae Kageri picturam primoconcinmntis scalpello, qua imagines, Lucae Kihani, qua stellas,Caspar! s Schreksii. Splendido hoc opere sistuntur primo imagi-nes coelestes Bayeri, his opponuntur nonae imagines a Schille-rn