462 *- CAP. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE
fiium terrestrium. Qua cuiusuis astri uifi^ cf cuiusuis terraeloci , in quo fit statio , longitudo latitudo accuratijstme detegiqueunt , cunBaque asttoncmiae ttcrae principia pridem ignota tra-duntur. Opus astronomicis tabulis exaSliffime condendis absolutenecessarium . Ad Cardinalem Richelium. Parte I agitur de longi-tudinum scientia , uariisque eas inveniendi rationibus, & quae i piisobstant difficultatibus. Parte II de problematibus ad hanc solu-tionem neceisariis. Parte 111 ipsa scientia demonstratur. Doce-tur ergo inuentio longitudinis ope lunae & fixae, dum simul in.meridiano & quocunque uerticali conspiciuntur, imo ope soliuslunae, si eius tabulae emendentur. P.IV habetur relatio de actio-ne sua coram commissariis, & de invidorum insultibus. Part. V.VI indicium a commissariis latum recensetur, & pluribus de illacontroversia explicatur. Pars VII agit de ratione aequandi tem-poris, (*)& uentilatur methodus Galilei & Her i gonii, de lon-gitudine per iouis satellites captanda. P. VIII & IX de paral-laxium & refractionum doctrina disseritur. Scilicet pro longitu-dine locorum geographica invenienda captat Morinus altitudi-nem lunae & stellae, cum in meridiano uel eodem circulo uer-ticali versantur, deinde, tum harum obseruationum, tum calculiex tabulis astronomicis deducti, beneficio inquirit horas loci ob-servationis, & illius, ad cuius meridianum tabulae compositae sunt,quarum differentia redacta in gradus & minuta, quaesitum longitu-dinum discrimen prodit. Huic methodo Morinus tantum tribue-bat, ut praemium inventori longitudinis promissum sibi persolvipostularet. Verum Commissarii Regii, quibus examen nouae me-thodi demandatum fuerat, inter quos erat petrvs herigonivs,scientiam illam longitudinum ex motu lunae, variis obnoxiamerroribus iudicarunt: quoniam nempe parallaxes lunae, ob dispa-res eius a terra distantias, quotidie mutantur, ipfaeque altitudineslunae & stellarum propter refractiones incertae sunt, quibus excauffis motus lunae irregularitas oritur, <5c errores multitudineobseruationum & dissensu tabularum augentur, u. herigonii
Histio-
(*) Methodum aequandi temporis a Morino traditam grauiter reprehenditBVU.IALDVS aiiron.Philol.L.II. c. 7. p. 9z.