Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
466
JPEG-Download
 

4 66 CAR. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE

N VS scripsit apologiam pro obseruationibus £? bypotbefibus astro-nomicis Tycbonis Brabe , contra nanas Mart. Hortensi crimina -tiones calumnias , m praefatione commentationum Pbil.Lansbergii de motu terrae diurno & annuo confar ein auit. Hor-tensius fundamenta astronomiae Tychonis cum restitutione astro-nomiae Lansbergiana contulerat, St in ipsis Tychonis obserua-tionibus uariadesiderauerat, ueluti, quod circa eleuationem poliVraniburgici incertus haeserit, quodque loca solis, lunae St fixa-rum cum obseruatis eius haud omnino congruant: quae singula& alia Bartholinus copiose refellit.

L. A. 1632. Bononiae 4. BONAVENTVRAE CA VA-LERII, Mediolanensis, Ord. S. Hieronymi, alumni Galilei , pri-marii mathematicae professoris Bononiensis, Directorium generaleVranometricum lucem adspexit. Tradit eodem trigonometriamlogarithmicam & eius usum in calculis astronomicis. riccio-lvs praeterea p. 32. laudat eiusdem practicam astrologiam , centu-riam problematum ^ quae inter multa sunt astronomica & cofmo-graphica. Composuit quoque rotam planet ariam^ Lansbergii ta-bulis St hypothesibus subnixam , St orbibus papyraceis absquecalculo planetarum motus reperire docuit, ricciol. Alm. P. I.p. 505. eius trattato deüa Sfera , ubi de compositione St ususphaerae agitur, St planetarum theoria paucis exponitur, prodiitRomae 1682.12. latine recusus ibidem a. 1690. 12. In primis ue-ro ingenii fui perspicaciam monstrauit geometria indiuistbilium ynoua ratione promota. Bononiae post eius obitum edita, a. 1653.4, In tractatu optico , de speculo ustorio, de proprietatibus sectio-num conicarum, St earum effectibus, circa reflexiones luminis,caloris,frigoris,soni St motus disseritur. Bonon. 1650. 4 Mortuusest a. 1647. 3. Dec. postquam 12 fere annis podagra miserefuit afflictus. RicciOLVs 1. c. testatur, se a doctissimo illo uironon mediocre in studiis astronomicis adiumentum St incitamen-tum expertum fuisse.

LI. A. 1633. Amstelodami4.typisexcusa sunt ANDREAEMETII, Akmariensis, marhematum professoris Franekerani,

opera