Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
474
JPEG-Download
 

474

CAP. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE

ER, Guntzenhusia Francus, mathematicus Norimbergensis, ger-manico idiomate in lucem emisit Harmoniam coelestem , si tabulasastronomicas harmonicas, pro motu solis & lunae ad meridia-num Norimbergensem accommodatas. Post tabulas calculumharmonicum solis, lunae & fixarum docet, & similes pro reliquisplanetis se editurum in praefatione spondet. De eius additamen-tis ad planisphaerium Bartschii supra §. 3 6. explicatum fuit. Na-scitur Goldrnayer Guntzenhusae in Marchionatu Onoldino, ann.1603. Altorfii Schwentero praeceptore usus fuit. Argentoratimathesin docuit, sed propter studium componendi themata ge-nethliaca multorum odia incurrit. Deinceps Norimbergae uixir,& astrologiae & calendariographiae operam dedit. Cum anno1654 in comitiis Imperii Ratisbonae de emendatione calendariiconfoltnretur, Goldrnayer quoque consilium £uum contulit, &Calendarii noni basin uulgauit, qua re meritus est, ut a Ferdinan-do III Aug. Comitis Palatii Caesarei dignitate ornaretur, mori-tur ann. 1664. scripta eius astrologica doppelmayer de M. N.p. 100. recensuit.

LX. Per ea tempora eximiam in amplificanda illustrandaqueastronomia operam posuit PETRVS GASSENDVS. E-ius uitatn scripsit sam. sorbierivs, sub initium Tom. I. ope-rum. Natus est Campotercerii, in pago agri Diniensis,d. 22.Ian. 1592, patre rustico, qui colendi agri magis, quam promo-Uendi ad bonas literas gnati solicitus erat. Diniae breui temporepraeceptorem habuit godofredvm wendelinvm, inde abaffine Diniensi missus Aquas Sextias, assensit pater ea conditione,ut redderetur pago suo post biennium filius, qui domestica po-tius curaret, quam ea, quae nihil ad rem suam pertinere existima-bat. Inde Diniam reuocatus est, natus annos XVI, ut rhetori-cam doceret: post triennium Aquas Sextias reuersos philoso-phiae professor denominatus est. Cum hic exercitationes para-doxicas aduersus Aristoteleos conscriberet, & eas Peirescius &Iosephus Galterius, Prior Vallettae, accepissent, ab his patronisscholae ereptus fuit, ut uitae ecclesiasticae traderetur. Canonicatu

. ergo