Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
482
JPEG-Download
 

CAP. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE

482

axis coni per alterum ellipsis umbilicum transit, oppositum extraaxem umbilicum sol tenet. Motus uero planet.e sic peragitur:aequalis quidem fieri putatur circa conum, in circulis basi coniparallelis, ita ut hic motus aequalis scmper ad centra circulorum,quae in axe sunt, referatur, sed quia medius ab apparente distatrota inaequalitate prima, centrumque uiae ellipticae medium estinter motus medii & apparentis puncta, tantundem distabit cen-trum ellipsis ab apparentis puncto, quantum ipsummet ab interse-ctione axis fui & axis coni distat. Et propterea, quod differentiasemidiametrorum circulorum , quos transit ellipsis, crescit pro ra-tione axis ellipsis ad diametrum eius coniugatam, & pro rationedistantiae umbilicorum a centro & a se inuicem, illa autem diffe-rentia semidiametrorum circulorum, eadem est ac apparentis &medii motus tota differentia, quare distantia umbilicorum differen-tiae illi semidiametrorum erit aequalis. Cetera, quia paucis com-prehendi nequeunt, apud auctorem legi debent. Omnes largiun-tur, Bullialdum, magnam in demonstrando perspicaciam compro-basse, & pro hypothesi elliptica geometricis rationibus muniendaenixe laborasse, nihilo tamen minus experientia astronomorumconstitit, tabulas Philolaicas a coeli phaenomenis subinde, maxi-me circa martern ,& luminarium eclipses, haud parum discrepa-re, ideoque Rudolphinas illis merito praeferri, uid. wingii praes,astron. Britann. ricciolvs praes. Almag. p. 1 6. perhibet, ipsum*met Bullialdum, postquam nouas tabulas uix ediderat, doluisse,quod calculi fui, in eclipsi solis a. 1645. Aug. 21 ab obscruationeinsigniter defecerint. Anno 1639. Amstelodami 4. libros IVsub titulo Philolai , siue dissertationem de uero systemate mundiüulgauit: tradit nempe demonstrationes, quibus systema Philolai-cum corroboratur, quod unum pro uero haberi cupit. (*) A.1638 Paris. 8 -'prodiit eiusdem-liber de natura lucis, ubi p. 62. lu-cem habet pro substantia media proportionali inter corpoream Scincorpoream, quae quidem sententia perobscura est. Edidit et-iam a. 1652. Paris. 5 . calculum duarum eclipsium a. 1652. Notas

in

(*) Huius tr.ictatus auctorem se profitetur in astronomia Philolaica L. I. c.

7. sub iniV«