Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
485
JPEG-Download
 

SECVLI XVII.

_48$

LXXI. A. 1646. Neapoli 4. FRANC 1 SCVS FONTA-N A luci publicae exposuit, nonas coeleßium terreßriim re-rum obseruationes,specillis a se inuentis , adsummam perfectio-nem perduStis , editas, pag. 151, multisque 'figuris elegantibus il-lustratas. Vindicat libi Fontana inuentum telescopii ajlronomici ,duplici lente conuexa conflati, quod a se an. 1608 repertum, &ad longitudinem 50 palmorum extensum sui fle scribis. Deindeobseruationes, tubo nouo in luna , mercurio, neuere, ioue, marte,saturno & uergiliis peractas, asperitates nempe & maculas lunae,mercurii & ueneris phascs, ueneris & martis maculam, iouis fasci-as, saturnum tricorporeum & ansatum, fixasque in pleiadibus nu-dis oculis inconspicuas, recenset, & figuris exhibet. Tractatu au-tem octauo de microscopio, & iis, quae eius beneficio in rebus mi-nutis detecta sunt, agit.

LXXII. Sequitur, ut de meritis IOANNIS HEVELIIexponam. Natus est magnus ille uir Gedani an. 1611, die 28Ianuarii. Cum patrium gymnasium frequentaret, a Petro Cruge?ro elementa mathescos tanto promtius addidicit, quanto maiorepropensione a natura ad hoc studii genus ferebatur, tum etiamartem delineandi & mechanica quaedam artificia tractare solebat.A 1630 & sequentibus peregrinatus est per Belgium, Angliam,Galliam & Germaniam; redux an. 1634, ciuiltbus negotiis distri-ctus, mathesin aliquamdiu seponere cogebatur. A. 1639 consiliohortatuque Crugeri excitatus, denuo totum sese astronomiae co-lendae dedidit, quam cum solis hypothesibus & calculis minimepromoneri intelligeret, animum ad obseruationes accuratiores ha-bendas appulit. Itaque an. 1641 aedibus suis speculam astronomi-cam imposuit, eamque sextante & quadrante aeneo 3 & 4 peduminstruxit. Hinc telescopia egregia manu sua fabric.iuit, & facieminprimis lunae, singulasque illius phascs & maculas, diligenrilii-mecontueri, delineare & in aes incidere coepit, ut difficultates,quae in eclipsium lunarium quantitate indaganda subinde occur-runt, tollerer, certioremque notandi earum progressus methodumastronomis subministraret. Quo labore longe maximo defunctus,a. 1647. Gedani f. publicauit.

PPP 3

1. Se te-