Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
500
JPEG-Download
 

500

CAP. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE

terre. Adhibet in hisce tabulis, quae fundamentis in theoria pla-netarum iactis innituntur, & communi Romae & Vraniburgi me-ridiano accommodatae sunt, methodum logarithmicam, pro in-venienda planetae distantia a sole uel terra, sub principium prae-cepta habet; in fine methodos aliquas subiungit, quibus inven-tio longitudinis locorum terra marique, ope altitudinis lunae &fixarum, a Morino excogitata, perficiatur & facilitetur. tabulasvero suas Rudolphinis 6t aliis praestare, pasfim affirmat. Idema. 1659. Paris 8- protulit tr. gall. aflrologie naturelle: probarenempe nititur, astrologiam prohibitam non este, modo ab actio-nibus humanis liberis se abstineat. Pagan natus in ProvinciaGall. a. 1604. 3. Mart. ab adolescentia arma tractavit, tandemquead ducis Generalis dignitatem evectus Fuit, aliquando in praeliooculum unum amisit, denique etiam alterius usu privatus est. mo-ritur coelebs a. 1665. 18. Nouembris.

XCII. A. 1659. Hagae Comitum. 4. CHRISTIANVSHVGENIVS, omnino nova astronomis nuntiavit in SystemateSaturnio, s. tr. de cauffix mirandorum phaenomenorum saturni &de comite eius planet a nouo. Galileus, cum telescopio coelosperlustrare coepisset, inter alia insolitam Saturni figuram detexe-rat. Planeta enim ille tergeminus uel tricorporeus videbatur,fle si nempe mediae stellae maiori, duae aliae minores ad utrum-que latus adhaererent. Quae facies cum triennio fere absquemutatione perscueraret, putabat Galileus, saturno duos comites,motu destitutos, obtigisse, quales ioui mobiles quatuor. Postericomites illos noti rotundos sed anfitles conspexerant, de quibusvaria narrat rheita in radio sidereomystico IV. 4. similes obscr-uationes Fontana , Gaffendus , Bullialdus , lucchius , Eustachius deDiuinis ceperant. Gajsendus , Heuelius & alii, saturnum quando-que solitarium absque ansis & globulis viderant. Quare heve-livs in libro de Saturni facie, suis & aliorum observationibuscomparatis, demonstrandum sumsit, quomodo phases satellitumsoturni mutentur & qualem periodum obscruent. Verum qualessint illi satellites, quamue figuram habeant, nondum potuit expli-care.